Petrus Georgius Frassati

Obitus: 4 Iulii 1925; Augusta Taurinorum
Patria: Regnum Italiae
Familia
Memoria
Beatus (feriae die 4 Iulii)
Beatus Petrus Georgius (Italice Pier Giorgio) Frassati (6 Aprilis 1901—4 Iulii 1925) fuit Italus Catholicus et sodalis Tertii Ordinis Sancti Dominici[1]. Ioannes Paulus II papa die 20 Maii 1990 eum beatificavit atque virum octo Beatitudinum appellavit. Caritate et humilitate innotuit.
Vita
[recensere | fontem recensere]Die 6 Aprilis 1901 Augustae Taurinorum natus est familia opulenta. Alfredo Frassati pater, agnosticus et erus La Stampa ('impressio') diarii clari fuit. Petri Georgii natura caritativa a prima aetate manifesta fuit. Anno 1918 se cum Societate Sancti Vincentii a Paulo consociavit.
Etiam Petrum Georgium iuvabat cum aliis iuvenibus congregari. Delectabatur quoque montium ascensu. Ab adulescentia altissimos montes ascendere solitus erat.
Die 4 Iulii 1925 Petrus Georgius obiit poliomyelite. Conceperat ab hominem pauperem quem iuverat[2].