Petrus Isselburg
Petrus Isselburg (vulgo: Peter Isselburg; Coloniae Agrippinae anno 1580 fere natus; Coloniae Agrippinae aut Norimbergae aut Bambergae anno 1630 fere mortuus) fuit chalcographus, delineator, libri editor et pictor Theodiscus.
Biographia
[recensere | fontem recensere]Fortasse Crispiani Passaei vel chalcographi Nederlandici discipulus, primum Coloniae Agrippinae de 1606 usque ad 1610 laboravit[1]. Anno 1610 ad Norimbergam migravit et ibi usque ad 1622 mansit[1]. Postea in hac urbe floruisse et ob eius chalcographias honorem consequi, anno 1621 contra regem hiemis opus Deß Pfalzgrafen Körauß auß Böheim Ober vnd Vnderpfalz edidit[2]. Sic Norimbergae civitatem amisit[2]. In Bambergam transmigravit igitur et ibi mansit de 1622 usque ad 1625, postea Coburgi de 1626 usque ad 1627 ob Ioannem Casimirum Saxoniae-Coburgi et denique Norimbergae anno 1630 laboravit[1]. Ubi mortuus sit non exploratum habet, probabiliter Coloniae Agrippinae aut Norimbergae aut Bambergae[1].
Maxime argumenta religiosa ac res effigiavit et despectus atque effigies perfecit[1], plerumque ex eius delineationibus[3]. Emblematum libros etiam illustravit, ut Wahlnürnberger, quem cum Augustae Vindelicorum Georgio Rem, chalcographo arte Scholae Altdorf sociatus, perfecit[4].
Ioachimus de Sandrart[1] et Ioannes Troschel eius discipuli fuerunt[5].
Opera
[recensere | fontem recensere]- Ferdinandi II effigies, chalcographia, 1619, apud Hofbibliothek Arolsen
- Minor esca maioris', chalcographia, Emblemata Politica In Aula Magna Curiae Noribergensis Depicta, 1617[6]
- Manhemii obsidio, chalcographia, 29 x 37 cm[7]
- "Fruchtbringenden Gesellschaft" conventus, chalcographia[8]
- Friderici Gulielmi II Saxoniae-Altenburgi effigies, chalcographia, 1624, apud Hofbibliothek Arolsen[9]
- Gulielmi Saxoniae-Vimariae effigies, chalcographia, 1624, apud Hofbibliothek Arolsen[10]
- Ferdinandi II effigies, chalcographia, 1619, apud Hofbibliothek Arolsen[11]
- Christophori Fürer von Haimendorf effigies, chalcographia, apud Hofbibliothek Arolsen[12]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ 1.0 1.1 1.2 1.3 1.4 1.5 Rijksbureau voor Kunsthistorische Documentatie
- ↑ 2.0 2.1 The German Political Broadsheet, 1600-1700: 1600-1615
- ↑ Enciclopedia online Treccani
- ↑ The Emblems of the Altdorf Academy: Medals and Medal Orations, 1577-1626
- ↑ Union List of Artist names online
- ↑ Minor esca maioris - Communia
- ↑ Manhemii obsidio - Communia
- ↑ "Fruchtbringenden Gesellschaft" conventus - Communia
- ↑ Friderici Gulielmi II Saxoniae-Altenburgi effigies - Communia
- ↑ Gulielmi Saxoniae-Vimariae effigies - Communia
- ↑ Ferdinandi II effigies - Communia
- ↑ Christophori Fürer von Haimendorf effigies - Communia
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- "Isselburg, Peter (German draftsman, engraver, and printer, born ca. 1580 or 1568, died after 1630)". Union List of Artist Names Online. 2015
- "Isselburg, Peter". Enciclopedie on line - Treccani.it. 2015
- "Peter Isselburg". Rijksbureau voor Kunsthistorische Documentatie. 2015
- John Roger Paas (1985). Otto Harrassowitz. ed. The German Political Broadsheet, 1600-1700: 1600-1615. vol.I°. Aquaraum Mattiacae. p. 31
- Frederick John Stoppn (19747). The Moder Humanities Research Association. ed. The Emblems of the Altdorf Academy: Medals and Medal Orations, 1577-1626. Londinii. p. 96. ISBN 0-900547-32-4
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Petrum Isselburg spectant. |