Jump to content

Petrus Russell Crowe

E Vicipaedia

Petrus Russell Crowe (natus Palmerston North in oppido Novae Zelandiae 25 Februarii 1932; mortuus Aucopoli 21 Aprilis 2004) fuit compositor et ethnomusicologus Neozelandicus. Educatus est in Collegio Christi Christopoli et Universitate Victoriana Vellingtoniensi (DipMus 1956, BMusHons 1958). Compositioni musicae cum Bruno Maderna, tum anthropologiae et ethnomusicologiae in universitatibus Sydneii et Aucopolis studuit, animum in musicam Vanuatuensem intendens. Socius Anzac anno 1974, et ex 1975 coordinator Programmatis Traditionum Oralium Vanuatuensium fuit. Secretarius aerariique praefectus Seminarii Europaei in Ethnomusicologia meruit, et sodalis Societatis Francicae Ethnomusicologiae diu fuit. Plus quam 150 scripta de musica ethnica et Neozelandensi edidit. Adultus maxima ex parte vitae in Francia habitabat, ubi Laboratorium Traditionum Oralium Pacifici in Universitate Burdigalensi II duxit.[1] Aucopolim annis 1990 exeuntibus rediit.

Inter eius publicata opera musica sunt "Bali Ha'i: Five Songs of New Hebrides for string orchestra (9 m), "Magpies, Tuis, Wekas, Whitebait for piano" (5 m), "Passacaglia for flute and piano" (4 m), et "Stick Game for piano" (1 m).

Nexus interni

Opera selecta

[recensere | fontem recensere]
  • 1994. Vanuatu (Nouvelles-Hebrides / New Hebrides): singsing-danis kastom = musiques coutumières = custom music. Discus compactus. VDE CD-796.
  • 1996. "Music in Vanuatu." In Arts of Vanuatu, ed. Joël Bonnemaison, Christian Kaufmann, Kirk Huffman, et Darrell Tryon, 145–57. Honolulu: University of Hawai'i Press. ISBN 082481956X.
  • 1998. "Vanuatu: Northern and Central Areas." in Australia and the Pacific Islands, ed Adrienne L. Kaeppler et J. W. Love, 688–98. Garland Encyclopedia of World Music, 9. Novi Eboraci et Londinii: Garland Publishing. ISBN 0-8240-6038-5.
  1. Sounz. Centre for New Zealand Music.
  2. Vide in commentario de carmine "Raewyn" eius recordationes patrui Petri, quem Tolosae anno 1991 visitavit, inter quas: "Immanem vilis vini rubri tolerantiam excoluerat, ac me visceribus perterrebat."

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]


De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.