Jump to content

Petrus Seewald

E Vicipaedia

Petrus vulgo Peter Seewald (natus Bauci die 10 Iulii 1954) est diurnarius et scriptor Germanicus.

Adulescentiam Salzweg apud Bataviam in Bavaria Inferiore in familia catholica peregit, et ipse gregem ministrantium duxit. Annis autem 1960 ligamina sua valde arta cum mundo Catholico (sub)titubabant, cum Petrus marxismo venenoso quassus est. Ita factum est, quod anno 1973 se a communitate ecclesiastica rite seiunxit. Aestate anni 1976, Passauer Kleine Zeitung Bataviae hebdomadarium periodicum condidit ad notiones liberales ac Sinistras divulgandas. Quod biennio post lectoribus deficientibus stitit.

Annis inter 1981 et 1987 pro diario Der Spiegel, inde quadriennium pro Stern operam nabat. Unde appendices ephemeridis Monacensis Süddeutsche Zeitung curare solebat. Ex anno autem 1993 se diurnarium liberum fore proclamavit.

Gremio Ecclesiae sanctae Catholicae Romanae relicto in Seewald notiones ad spiritualia spectantes porro dimanabant et displicabant. Colloquium percontativum, quod anno 1996 cum Iosepho Cardinali Ratzinger habuerat, opus praetitulatum Salz der Erde aluit. Postea confessus est id reconversionem suam effecisse.

Religiosa autem in muneribus, quibus Seebald subibat, incessanter partes magnas egerunt. Omnibus perplacuit lectio libri alterius ubi de et cum Ratzinger agitur, cui titulus Gott und die Welt. Opus utrumque varia in idiomata vernacula conversum est. Seebald, cum Ratzinger pontifex maximus electus esset, eius vitam et res gestas bis enarravit.

Anno 2010, plures dies in Castrum Gandulphi invitatus est fabularum privatarum faciendarum causa. Mense Novembri eiusdem anni libellus Licht der Welt, felix dierum aestivorum Romae actorum fructus, in lucem prolatus est. Libro lecto e sententiis papalibus secundariis nonnulli interpretati sunt veniam de praeservativorum usu datam.[1][2]

Insuper Seebald multitudini conservatismum Catholicum modicum explicare in animo habet. Qui nihil nisi depositum fidei servare velit. Theologiam autem ex cathedris universitariis annis 1970 praescriptam putat gelidam inhumanamque.[3]

Mense Augusto 2020, Die Tagespost periodicum catholicum Germanicum aggressus nuntios de Benedicto XVI aegroto impugnavit ac percensuit.[4]

Erga papam Franciscum Benedicto succedentem, minus benevolus esse videtur. Namque mense Iulio 2023 de servo servorum Dei dixit, identidem obstinationes multas cerni et sententiarum disiunctionem agnosci posse. Id errationes et squaliditatem gignere. Constet Franciscum sapientiam theologicam professoris Ratzinger adaequare non posse.[5]

Petro Seewald uniiugo filii duo sunt, qui nomina Pauli et Iacobi habent.[6] Vitam autem Monaci degit.

Opera selecta

[recensere | fontem recensere]
Abbatia Territorialis Montis Cassini ubi inspiratum et exaratum est opus Gott und die Welt.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
  • Opera ab hoc homine vel de eo scripta apud Bibliothecam Nationalem Germanicam (Theodisce)