Petrus Stockmans
Appearance
Petrus Stockmans, natus Antverpiae anno 1608 et denatus Bruxellis anno 1671, erat iurisconsultus, professor, magistratus, legatus publicus, hellenista nec non scriptor latinus, natione Belga.
Biographica
[recensere | fontem recensere]Inter rarissimos temporis sui hellenistas in Belgica numeratur, docuitque linguam graecam in famoso Collegio Trilingui in urbe Lovanii.
Ab anno 1633 docuit iura in Studio Generali Lovaniensi.
Bis electus est rector magnificus Universitatis anno 1633 et 1636.
Sed anno 1643 abdicavit a doctrina et factus est Consiliarius Supremae Curiae Brabantiae.
Sed praecipue celeber est quia anno 1648 fuit unus et negotiatoribus Pacis Vestfalicae factae Monasterii Guestfaliae
Opera
[recensere | fontem recensere]- Deductio ex qua probatur clarissimis argumentis, non esse ius deuolutionis in Ducatu Brabantiae, nec inaliis Belgii prouinciis, ratione principum earum, prout quidam conati sunt asserere
- Jus Belgarum circa bullarum pontificiarum receptionem, Leodii: apud Sebastianum Creel, 1645
- Defensio Belgarum contra evocationes et peregrina judicia, etc., Leodii: apud Sebastianum Creel, 1665
- Deductio ex qua clarissimis argumentis probatur contra Gallos non esse ius devolutionis in ducatu Brabantiae; nec in aliis Belgii provinciis, ratione principum eorum, prout quidam illorum conati sunt asserere. Das ist: deductions-schrifft in welcher wider die Frantzosen mit sonnenklaren grunden bewiesen wird. Dass derselben konige in dem hertzogthumb Brabant und andern Niederlandischen provincien kein recht der devolution oder heimfallung habe wie ihrer etliche zu behaupten sich unterstanden, S.l.: s.n., 1667
- Deductio ex qua probatur clarissimis argumentis, non esse jus devolutionis in ducatu Brabantiae, nec in aliis Belgi provinciis, ratione principum earum, prout quidam conati sunt afferre, Amstelodami : apud Petrum Le Grand, 1667
- Tractatus de jure devolutionis, authore D. Petro Stockmans, Amstelodami: apud Petrum Le Grand, 1667-1668
- Clarissimi Petri Stockmans Opera quotquot hactenus seperatim edita fuere omnia, nunc primum in vnum corpus collecta & emendatiora prodeunt, Bruxellis : typis Judoci de Grieck, apud portam lapideam, sub signo S. Huberti, 1686
- Clarissimi ac amplissimi viri d. Petri Stockmans Opera omnia, quotquot hactenus separatim edita fuere nunc primum in unum corpus collecta & emendatiora prodeunt, Bruxellis : apud Judocum de Grieck, apud Portam lapideam, sub signo S. Huberti. Apud Franciscum t'Serstevens, prope Templum pp. praedicatorum, 1700