Jump to content

Phalerum

E Vicipaedia
Haec pagina de portu antiquitatis narrat. Si urbem hodiernam quaeris, vide Vetus Phalerum (demus).
Phalerus, filius Alcontis, unus Argonautarum et conditor Phaleri
Situs Phaleri

Phalerum (Graece Φάληρον), olim portus alter Athenarum antiquarum Saronico sinui adiacens, est hodie regio suburbana a media urbe fere 8 km distans ad meridiem versus. Phalerum antiquum hodie ad demum Vetus Phalerum pertinet; urbes Vetus Phalerum, Callitheam, Moschatum et Novum Phalerum in terra Phaleri antiqui sunt.

Phalerum portus Athenarum primarius fuit, antequam Themistocles[1] anno 493 a.C.n. Piraeum, qui urbi (circa acropolim crescenti) vicinior et via meliore coniunctus erat, munivit. Portus Phaleri contra non erat munitus, sed sinus, qua fluvii Cefissus et Ilissus se in mare effundunt.

In mythologia Graeca portus maximi momenti fuit: Inde milites Athenienses Troiam profecti sunt[2], Theseus in Cretam. Strabo affirmat Phalerum unam ex duodecim urbibus in Attica a Cecrope rege conditis fuisse[3], quas Theseus postea in unam urbem Athenarum univit.

Marathonia pugna confecta (490 a.C.n.) Persae, ut Atticam circumirent, ad Phalerum appellabant, cum autem milites Graecos ad Cynosargem constitutos aspicerent, a conatu destiterunt. Ibidem classis Persica, antequam Pugna Salaminia (480 a.C.n.) commissa est, se iunxit multis aedificiis sacris deletis.[4]

Portus Phalerianum vix in usu a saeculo quinto a.C.n. tamen exstabat usque ad saeculum primum p.C.n., cum Pausanias ibi templa Iovis Demetrii,[5] Apollinis Delii, Iunonis et Minervae Scirae descripsit.[6] Praeterea fuerunt templa dei ignoti, filiorum Thesei et argonautae Phalerii, herois eponymi.

Incolae noti

[recensere | fontem recensere]
  1. Pausanias: Graeciae descriptio I,1,2.
  2. Pausanias: Graeciae descriptio I,28,9.
  3. Strabo: Geographica IX,1,20.
  4. Herodotus: Historiae VIII, 96.
  5. Pausanias: Graeciae descriptio X,35,4.
  6. Pausanias: Graeciae descriptio I,36,4.
  7. Diogenis Laertii vitae philosophorum, prol. 4