Jump to content

Phlogiston

E Vicipaedia

Olim chemici putabant phlogiston (a Graeco φλογιστόν 'combustum', aut 'quod inflammari potest') esse materiam quae maioris momenti sit si res deflagrant. Hanc materiam anno 1702 Georgius Ernestus Stahl phlogiston appellavit:

Ad substantiam ipsam mixti, ut ingrediens... ut materiale principium, et pars totius compositi constitutiva, concurrit, materia et principium ignis, non ipse ignis: Ego Phlogiston appellare coepi.[1]

Denique Antonius Laurentius Lavoisier invenit phlogiston non existere inspiratus a studio Iosephi Priestley, sed aliam materiam oxygenium vocatam, qua materia nova theoria combustionem rerum melius explanare potuit.

  1. Verba citata in Oxford English Dictionary, s.v. "phlogiston".
stipula

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!