Physiologus (liber)
![](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/2/2d/76-Fisiologo_di_Berna_-_Pantera.jpg/220px-76-Fisiologo_di_Berna_-_Pantera.jpg)
![](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/7/74/Sanpietro_z08.jpg/220px-Sanpietro_z08.jpg)
Physiologus (Graece Φυσιολόγος) est historia naturalis Christiana lingua Graeca inter secundum et quartum saeculum conscripta. Eius initio ex 48 capitulis constabat, in quibus sata, lapides, animalia et creaturae fabulares describuntur et allegorice secundum doctrinam Christianam interpretantur. Physiologus in Oriente Christiano et in Europa medioevali longe lateque diffusus multas in linguas versa est.
Origo
[recensere | fontem recensere]Verbum Graecum Φυσιολόγος hominem quendam, qui naturam exquirit vel explicat, significat[1]. Auctor ignotus est, etsi interdum Salomon aut Aristoteles aut alii memorantur.
Prima Physiologi versio forsitan saeculo secundo Alexandriae conscripta est. Ex 48 partibus constat, quae imprimis animalia vera aut ficticia ut puta Caladrium describit, sed etiam arborem (Peridexion) et quaedam mineralia. Physiologus byzantinus sex addidamenta continet. Est etiam versio 30 capitulorum magis ad docendum inclinata, quae Basilio Magno, doctori ecclesiae addicitur.
Structura
[recensere | fontem recensere]Singulis in capitulis animali nominato post verba "Physiologus dicit ... " identidem recurrentia varia de animali narrantur, quae allegorice cum doctrina sive eschatologia Christiana connectuntur. Proferuntur res vitae Christi respondentia (ut puta pelicanus avis, quae pullos suos mortuos ipsius sanguine a mortuis suscitat[2]) aut demonstrantur animalia, quae exemplum virtutis Christianae dant. Lector minus de natura rerum quam de eschatologia Christiana, quae ex natura intellegi potest, docetur.
Versiones
[recensere | fontem recensere]Saeculo quinto Physiologus in linguam Aethiopicam et saepius Syriacam versus est. Etiam reliquiae versionum Copticae, Armenicae et Arabicae exstant[3]. Postea multae aliae linguae secutae sunt.
Maximi momenti erant versiones Latinae, quarum prima iam ante annum 431 facta est. Manuscripta antiquissima a saeculo 8./9. repetunt. Paulatim duae textuum traditiones inter se diversae profectae sunt, "Dicta Chrysostomi" et "Physiologus Theobaldi", ex quibus Medio aevo exeunte sic dicta Bestiaria orta sunt.
Notae
[recensere | fontem recensere]Editiones
[recensere | fontem recensere]- Theobaldus Episcopus: Physiologus de naturis XII animalium. Heinrich Quentell, Coloniae Agrippiniae circa annum 1490. (in interrete)
- Francis J. Carmody (ed.): Physiologus latinus. Editions préliminaires, versio B. Parisiis 1939.
- Francis J. Carmody (ed.): Physiologus latinus versio Y. Berkeleiae et Angelopoli 1941 (= University of California Publications in classical philology, 12.7).
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Stavros Lazaris, Le Physiologus grec, t. 1. La réécriture de l'histoire naturelle antique, Florentiae 2016 (Micrologus Library 77)
- Klaus Alpers: Physiologus. In: Theologische Realenzyklopädie (TRE), vol. 36, de Gruyter, Berolini/Novi Eboraci 2004, ISBN 3-11-017842-7, S. 596–602.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Physiologum spectant. |
- Physiologus Latinus in TITUS project (visum die 29.08.2020), secundum Emil Elias Steinmeyer: Die kleineren althochdeutschen Sprachdenkmäler. Weidmann, Berolini 1916, p. 124–134.
- The Aberdeen Bestiary, University of Aberdeen (MS 24).
- Physiologus Fürstenfeldensis: Tractatus de naturis animalium in XX libros divisus, quorum tres extremi desunt, saec. 14, Bayerischen Staatsbibliothek (BSB Clm 6908).