Pilleus
Appearance
Vide etiam paginam discretivam: Pilleus (discretiva).
Pilleus[1] vel pilleum[1] est tegimen capitis, formâ semirotunda, umbraculum nullum vel minimum habens, ex lana, lana coactili, corio, aut pelle factum. Viri Romani antiqui pilleos Saturnalibus gestare solebant, etiam erat insigne libertatis, servis manumissis donatum.[2] Cum tegimente simili Graeco, quod πῖλος appellatur, coniunctus est. Similia capitis tegimenta sunt apex, galerum, tutulus, ac tiara Phrygia.[3]
Pilearius est artifex qui pilleos facit[4].
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ 1.0 1.1 Pilleus vel pīleus, -ī, masc.; etiam pilleum vel pīleum, ~ī, neut. Oxford Latin Dictionary ed. P. G. W. Glare (Oxonii: Clarendon Press, 1968–1982) Thesaurus Linguae Latinae (1900– ), apud De Gruyter pp. 2139–40.
- ↑ Haec pagina verba incorporat ex Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775. Versio interretialis
- ↑ Thesaurus Linguae Latinae (1900– ), apud De Gruyter pp. 2139–2141.
- ↑ Pillearium in Panoplia Hartmanni Schopperi et Iodoci Ammanis videas.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Hurschmann, Rolf. "Pilleus". In Brill’s New Pauly, editione interretiali. 2006.
Nexus interni
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad pilleos spectant. |