Jump to content

Plataeae

E Vicipaedia
(Redirectum de Plataea)
Wikidata Plataeae
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Graecia
Locus: 38°13′17″N 23°16′26″E

Gestio

Procuratio superior: Thiva Municipality
Despectus in Plataeas et campum ubi 479 a.C.n. pugnatum est.

Plataeae (Graece: Πλαταιαί, Neograece: Πλαταιές) est urbs 4205 incolarum et pristinus demus Boeotiae meridianae in Graecia prope fines Atticas sita. Ex anno 2011 unitas popularis (δημοτική ενότητα) demi Thebarum in regione Graecia Media est. Sedes pristini demi fuit Caparellium. Urbs hodierna prope urbis antiquae reliquias nec non situm Plataeensis pugnae anno 479 a.C.n. commissae posita est.

Urbs antiqua, carminibus Homericis iam nota[1], inter Thebas et montem Cithaeronem, ad flumen Asopum et viam Athenas ducentem non procul a finibus Atticae posita erat[2]. Mythographi referebant Cithaeronem et Asopum olim ibi reges fuisse, Plataeam filiam Asopi nomen urbi indidisse[3]. Ne Thebanis, potentioribus vicinis, oboedire et Foedus Boeoticum inire cogerentur, Plataeenses iam ab anno 520 a.C.n.[4] socii Atheniensium fidelissimi esse solebant. Quin etiam civitate Atheniensi donati sunt[5]. Soli omnium Graecorum auxilium Marathonem miserunt atque una cum sociis adversus Persas pugnarunt[6]. Item secundo bello Persico cum Thebani Persis faverent Plataeenses et Thespii in Boeotia partes Graecorum secuti suntː quare post Thermopylarum cladem instigantibus Thebanis Persae poenas de rebellione sumpserunt et ambas urbes (Thespias et Plataeas) deleverunt[7]. Pugna quae fortunam belli anno 479 a.C.n. decidit in Plataeensium finibus pugnata est et parta victoria Graeci communem tumulum in honorem mortuorum ibi erexerunt[8]; simul templum Iovi Eleutherio (hoc est Liberatori) aedificarunt et Eleutheria, panhellenicos gymnicos ludos, instituerunt[9] quae tertio saeculo p.C. quinto quoque anno adhuc celebrabantur. Daedala ferias quoque in Herae honorem celebrabant Plataeenses quam narrabant a Iove olim iratam secessise et strategemate Cithaeronis regis marito reconciliatam qui deo suasit ut Plataeam, Asopi filiam, uxorem ducere simularetː revera sponsa nihil aliud erat quam lignea statua velo adoperta, eorum generis quae tum daedala appellabant, unde nomen feriis datum[10]. Quod cum animadvertisset pacata est adcurrens Hera. In tantum odium inter Thebanos et Plataeenses crevit ut anno 431 a.C.n., media pace, nondum bello inlato, trecenti Thebani per proditionem noctu intra moenia intromissi urbe ex improviso potiri temptarintː quibus circumventis captisque, incolae captivos omnes statim interficere constituerunt, omne pactum de eorum vita recusantes[11]. Anno 429 a.C.n. rex Archidamus et Peloponnesii urbem, cum societatem Atheniensium dimittere recusassent, circumvallaverunt. Tum Plataeenses uxoribus et liberis Athenas missis quadringentos viros tantum ad moenia tuenda reliquerant[12] e quibus 212 hieme 428/7 a.C.n. munimenta hostium perrumpentes Athenas pervenerunt[13]. At aestate 427 a.C.n. ultimi defensores fame subacti sese Lacedaemoniis dedunt[14]. Thebanis hortantibus per iudices Lacedaemonios ad unum morte damnati sunt et urbs solo adaequata et e lapidibus templum Herae et magnum deversorium ad templum aedificarunt. Simul agros publicatos quibusdam agricolis Thebanis locarunt[15]. Restitutae a Lacedaemoniis post 386 a.C.n., iterum a Thebanis circa 373 a.C.n. deletae quia foederi Boeotico contribui noluerant[16], a Macedonibus regibus Philippo II et Alexandro Magno (qui Thebas omnino delevit) postremo rursus aedificatae et variis privilegiis ornatae sunt Plataeae, tamquam virtutis Graecae exemplum memorabile.

  1. Ilias II.504. Strabo, Geographica IX.2.29 et 31
  2. ̻Strabo, Geographica IX.2.31
  3. Pausanias IX.1-3. Strabo (IX.2.17) aliam etymologiam proponebat e plano remorum (ἀπὸ τῆς πλάτης τῶν κωπῶν) quia Plataeenses ad lacum olim habitasse dicebantur.
  4. Thucydides III.68.5. Sed vide infra M. Amit (1970). Herodotus, Erato 108.
  5. Thucydides III.63.2
  6. Herodotus, Erato 108-113
  7. Herodotus, Historiae 8,50.
  8. Athenienses et Lacedaemonii tamen separatum tumulum ibidem suis erexerunt.
  9. ̻Strabo, Geographica IX.2.31. Pausanias IX.2.
  10. Pausanias IX.2.
  11. Thucydides II.2-6.
  12. Thucydides II.71-78
  13. Thucydides III.20-24.
  14. Thucydides III.52
  15. Thucydides III.68. Isocratesː Panathenaicus 92-3.
  16. Pausanias, Descriptio Graeciae IX.1. Xenophon, Hellenica VI.3.1. Isocrates, Plataïcus.

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]
  • M. Amit, "La date de l'alliance entre Athènes et Platées", L'Antiquité Classique, 1970ː 414-426
  • Vasilios Aravantinos, Andreas Konecny und Ron Marchese: Plataiai. Die Kampagne 2000. In: Jahreshefte des Österreichischen Archäologischen Instituts in Wien, Vol. 70, 2002, ISBN 3-7001-3047-3.
  • Ernst Badian, From Plataea to Potidaea : studies in the history and historiography of the Pentecontaetia, The Johns Hopkins university press, 1993 Nonnullae paginae apud Guglum librorum
  • N.G.L. Hammond, "Plataea's relations with Thebes, Sparta and Athens", The Journal of Hellenic Studies, 1992ː 143 - 150.
  • Luisa Prandi, Platea: momenti e problemi della storia di una polis, Patavii, 1988