Politia ecclesiastica
Politia ecclesiastica vel ecclesiae forma, est effectiva ecclesiae vel sectae Christianae structura, quae ministerialem ecclesiae structuram et coniunctiones auctoritatis inter ecclesias et congregationes contribuit. Notiones politiae arte coniunguntur cum ecclesiologia, studio doctrinae et theologiae quod organizationem ecclesiasticam attingit.
Historia
[recensere | fontem recensere]Res administrationis ecclesiasticae in primis Actus Apostolorum capitulis notis apparent; primum enim factum post ascensionem est electio Matthiae, unius ex apostolorum, loco Iudae Iscariotis substituens. Per saecula, ratio politiae episcopalis crevit.
Per Reformationem ecclesiae, Protestantes arguebant Novum Testamentum structuras mandavisse quae a structura Ecclesiae Catholicae Romanae illius temporis, magnopere discrepabant, atque varia corpora Protestantia ergo variis politiae generibus uti solebant. Hoc tempore, Ricardus Hooker librum Of the Lawes of Ecclesiastical Politie ('De legibus politiae ecclesiasticae') ad defendenam politiam Ecclesiae Anglicanae contra Puritanos scripsit.
Nexus interni
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Cragg, Gerald R. 1975. Freedom and Authority: A Study of English Thought in the Early Seventeenth Century. Philadelphiae: Westminster Press. ISBN 0664207383.
- Henderson, Ian. 1968. Power without Glory: A Study in Ecumenical Politics. Ricmondiae Virginiae: John Knox Press. SSN 5042-1497-2.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Administratio ecclesiae, www.theopedia.com
- Administratio Ecclesiae in Novo Testamento, www.biblicalelders.com