Jump to content

Polygonia c-album

E Vicipaedia

Classis : Insecta 
Ordo : Lepidoptera 
Familia : Nymphalidae 
Subfamilia : Nymphalinae 
Tribus : Nymphalini 
Genus : Polygonia 
Species : P. c-album 
Polygonia c-album 
(Linnaeus, 1758)  
Subdivisiones: Subspecies
8 species; vide commentarium.
Synonyma
Nymphalis c-album

Polygonia c-album (Anglice comma) est papilio qui trans Europam et Asiam temperatam ad Iaponiam et ad meridiem usque ad Marocum endemicus est. Species similes in Civitatibus Foederatis et Canada inveniuntur.

Huic papilioni in inferiore alarum latere est signum album, quod commatis simile a multis habetur. Alis est margo proprie laceratus, ut videtur forma cryptica, quia papilio folii caduci similis est. Larvae etiam sunt crypticae, merdae avium similes. In Britanniarum Regno, larvae Humulo lupulo, Urtica dioica, Ulmaceis, et Ribe nigro vescuntur; aliubi (e.g., in Suecia), eae etiam Salicibus et Betulis vescuntur.

Hiemat species in gradu adulto. Adultis sunt duae formae: forma quae ante regignendum hiemat obscuriora alarum latera inferiora habet, sed forma quae se ad maturationem sexualem recte evolvit dilutiora alarum latera inferiora habet. Ambae formae ex ovis a singula femina partis oriri possunt.

Saeculo undevicensimo, numerus Polygoniae c-album in Britannia corruit, et ante 1920 fuerunt tantum duae observationes. Causa huius deminutionis non iam nota est. Post autem circa 1930, numerus increbruit, et hoc insectum nunc est unus ex familiarissimis papilionibus in Anglia Meridiana; etiam in Scotia et Cambria Septentrionali saepe invenitur.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Tolman, Tom, et Richard Lewington. 2009. Collins Butterfly Guide: The Most Complete Field Guide to the Butterflies of Britain and Europe. Harper Collins. ISBN 9780007279777.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Polygoniam c-album spectant.
Insecta

Haec stipula ad insectum spectat. Amplifica, si potes!