Pompa Amoris
Pompa Amoris (Anglice: Love Parade) fuit pompa musica, quae usque ad annum 2006 semper in mense Iulio Berolini, sed tunc in Regione Rurana facta est. Etiam in urbibus aliis, velut Telavivo, Vindobona, Mexicopoli fuit, adhuc Pompa Amoris sollemnia Technicae maxima est.
Paucis mensibus post moenia Berolini deleta, anno 1989, nata est Pompa Amoris. Est autem celebrata non solum ad pacem promovendam et consensum omnium nationum per musicam augendum, sed etiam est modus feriarum publicarum faciendarum.
Matthias Roeingh discimpositor, cui est pseudonomen Dr. Motte, est pompae auctor; centum quinquaginta homines pompae primae anno 1989 interfuerunt. Interea, pompa saltandi fuit maxima toto mundo. Postquam annis 2004 et 2005, sponsores defuerunt, et pompae ambae non factae sunt. Anno 2006, milies duceni milia hominum ad eam venerunt; sententia huius pompae fuit "Amor Rursus Adest" (Anglice: The Love Is Back!).
Pompa amoris 2007, die 25 Augusti Assindiae fuit, 2008 die 19 Iulii Tremonia, 2009 Bauci omissa est, 2011 in urbe Gelsenkircha proposita.
In pompa amoris Thuiscoburgi 2010 catastropha orta est. Aditus ad loca Pompae amoris fuit minis angustus, massa panica facta, in qua viginti unus homines mortuui sunt. Propter hanc tragoediam novum caput pompae nomine Rainer Schaller nuntiavit finem Pompae amoris esse et numquam unam fore.
Index Pomparum Amoris omnium
[recensere | fontem recensere]Dies | Sententiae | Hymni | Visitores |
---|---|---|---|
01.07.1989 | Friede, Freude, Eierkuchen (Pax, gaudium, placenta ovalis) | 150 | |
07.07.1990 | The Future Is Ours (Futura est nostra) | 2 000 | |
06.07.1991 | My House Is Your House and Your House Is Mine (Mea domus est tua et tua domus mea) | 6 000 | |
04.07.1992 | The Worldwide Party People Weekend (Ubique finis septimanae hominum festorum) | 15 000 | |
03.07.1993 | Fifth Anniversary (Anniversarium quintum) | 30 000 | |
02.07.1994 | The Spirit Makes You Move (Spiritus conficit te movere) | 120 000 | |
08.07.1995 | Peace on Earth (Pax in Mundo) | 500 000 | |
13.07.1996 | We Are One Family (Sumus familia una) | 750 000 | |
12.07.1997 | Let the Sunshine in Your Heart (Sine solem in cor inire) | Sunshine (Lux solaris) | 1 000 000 |
11.07.1998 | One World One Future (Unus mundus, una futura) | idem | 1 100 000 |
10.07.1999 | Music Is the Key (Musica est clavis) | idem | 1 500 000 |
08.07.2000 | One World One Loveparade (Unus mundus, una pompa amoris) | idem | 1 300 000 |
21.07.2001 | Join the Love Republic (Intra rem publicam amoris) | You Can't Stop Us (Morari non possumus) | 1 000 000 |
13.07.2002 | Access Peace (Accessus pacis) | idem | 750 000 |
12.07.2003 | Love Rules (Amor regit) | idem | 500 000 |
15.07.2006 | The Love Is Back (Amor rursus adest) | United States of Love (Civitates Foederatae Amoris) | 1 200 000 |
25.08.2007 | Love Is everywhere (Amor est ubique) | New location (Nova loca) | 1 200 000 |
19.07.2008 | Highway to love (Autovia ad amorem) | idem | 1 600 000 |
24.07.2010 | The Art of Love (Ars amatoria) | idem | 1 400 000 |