Pontificia Universitas Studiorum a Sancto Thoma Aquinate
Civitas: Civitas Vaticana
Locus: 41°53′45″N 12°29′15″E
Rectio
Situs interretialis
Praetorium: Roma;
Origo
Commemoratio
Tabula aut despectus
Pontificia Studiorum Universitas a Sancto Thoma Aquinate a studio ordinis Praedicatorum, anno 1222 condito apud conventum sanctae Sabinae de Urbe, originem trahit.[1] Anno 1265 capitulum Agnaniae iungit: "Fr. Thome de Aquino...in remissionem peccatorum quod teneat studium Rome, et volumus quod fratribus qui stant secum ad studendum provideatur in necessariis vestimentis a conventibus de quorum predicatione traxerunt originem. Si autem illi studentes inventi fuerint negligentes in studio, damus potestatem fr. Thome quod ad conventus suos possit eos remittere” (Acta Capitulorum Provincialium, Provinciae Romanae Ordinis Praedicatorum, 1265, n. 12). Florebant ibi etiam studia sacra.[2] Collegium Italo-Hispanum condita est anno 1577 convento S. Mariae supra Minervam .
Facultates
[recensere | fontem recensere]Facultates sunt:
Instituta
[recensere | fontem recensere]Professores Praeclari
[recensere | fontem recensere]- Beatus Hyacinthi Mariae Cormier (Hyacinthe-Marie Cormier) (1832-1916) natus Aureliani (Orleans) anno 1832, vix presbyter ordinatus anno 1856 inter Fratres Prædicatores adscitus est, ea aetate qua Ordo S. Dominici in Francia renascebatur. De vita regulari et sacris studiis optime meritus, quinquaginta septem per annos (1859-1916) officio fratres instituendi vel regendi functus est prudenter et suaviter; ab anno quidem 1904 usque ad 1916, Magister Ordinis Pradeicatorum fuit. Multa scripsit de rebus asceticis et hagiographicis, vel ad ædificationem aliorum Ordinis sodalium. Romæ obiit die 17 decembris 1916 et sepultus est in ecclesia Ss. Dominici et Xysti apud Pontificiam Universitatem S. Thomam de Urbe; Ioannes Paulus II, die 20 novembris anno 1994, eum inter Beatos adscripsit. Eius memoria hac die celebratur, qua in Magistrum Ordinis electus est (1904). [3]
Studentes praeclari
[recensere | fontem recensere]- Aloysius Mattheus Ambrozic
- Paulus Cremona
- Ioannes Patricius Foley
- Iulianus Herranz Casado
- Ioannes Paulus II, Papa
- Nicolaus Iesus López Rodríguez
- Alphonsus López Trujillo
- Georgius Maria Mejía
- Iosephus Saraiva Martins
- Marcus Ouellet
- Georgius Pire O.P., anno 1958 Praemium Nobelianum Pacis abstulit[4]
- Varkey Vithayathil
- Sventoslaus Ševčuk
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ A. M. Walz, Compendium Historiae Ordinis Praedicatorum p. 214
- ↑ Loc. cit
- ↑ http://www.musicasacra.com/dominican/ad.pdf
- ↑ Cf The Nobel Foundation, The Nobel Peace Prize 1958, Georges Pire