Prandium ad Mare Tiberiadis
Appearance
![](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/3/36/Bouts_third-appearance.jpg/220px-Bouts_third-appearance.jpg)
![](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/e/eb/Brooklyn_Museum_-_Christ_Appears_on_the_Shore_of_Lake_Tiberias_%28Apparition_du_Christ_sur_les_bords_du_lac_de_Tib%C3%A9riade%29_-_James_Tissot.jpg/330px-Brooklyn_Museum_-_Christ_Appears_on_the_Shore_of_Lake_Tiberias_%28Apparition_du_Christ_sur_les_bords_du_lac_de_Tib%C3%A9riade%29_-_James_Tissot.jpg)
Prandium ad Mare Tiberiadis est epulum matutinum quo Iesus Christus post resurrectionem discipulos piscatores convitavit ad oram Maris Tiberiadis, sicut in Evangelio Ioannis narratur (cap. 21.3-14):[1]
- Mane autem iam facto, stetit Iesus in litore; non tamen sciebant discipuli quia Iesus est. Dicit ergo eis Iesus: "Pueri, numquid pulmentarium habetis?" Responderunt ei: "Non." Ille autem dixit eis: "Mittite in dexteram navigii rete et invenietis." Miserunt ergo et iam non valebant illud trahere a multitudine piscium.
Iam evenit miraculum piscium. "Venite, prandete" in versione Vulgata Iesus dixit, Graece autem Δεῦτε ἀριστήσατε; epulum prima luce sumptum potius ientaculum fuerit quam prandium:
- Dicit eis Iesus: "Venite, prandete." Nemo autem audebat discipulorum interrogare eum: "Tu quis es?" scientes quia Dominus est. Venit Iesus et accipit panem et dat eis et piscem similiter. Hoc iam tertio manifestatus est Iesus discipulis, cum resurrexisset a mortuis.
Post ientaculum Iesus Simone Petro bis praecepit, verbis saepe citatis, "Pasce agnos meos" (Graece Βόσκε τὰ ἄρνια μου):
- Cum ergo prandissent, dicit Simoni Petro Iesus: "Simon Ioannis, diligis me plus his?" Dicit ei: "Etiam, Domine, tu scis quia amo te." Dicit ei: "Pasce agnos meos." Dicit ei iterum secundo: "Simon Ioannis, diligis me?" Ait illi: "Etiam, Domine, tu scis quia amo te." Dicit ei: "Pasce agnos meas." Dicit ei tertio: "Simon Ioannis, amas me?" Contristatus est Petrus quia dixit ei tertio: "Amas me?" et dicit ei: "Domine, tu omnia scis, tu cognoscis quia amo te." Dicit ei: "Pasce oves meas. Amen, amen dico tibi: Cum esses iunior, cingebas teipsum et ambulabas, ubi volebas; cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget et ducet, quo non vis."
Notae[recensere | fontem recensere]
Bibliographia[recensere | fontem recensere]
- Andrew Dalby, The Breakfast Book (Londinii: Reaktion Books, 2013. ISBN 9781780230863)pp. 11-12
- Molly Teasdale Smith, "Conrad Witz's Miraculous Draught of Fishes and the Council of Basel" in Art Bulletin vol. 52 (1970) pp. 150-156 JSTOR
- Naoko Takahatake, "Niccolò Vicentino's "Miraculous Draught of Fishes"" in Print Quarterly vol. 28 (2011) pp. 256-260 JSTOR
Nexus interni
![](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/0/01/Bullet_blue.png)