Jump to content

Pritchardia pacifica

E Vicipaedia
Pritchardia pacifica in Insulis Havaianis crescit.

Monocotyledones 
Commelinidae 
Ordo : Arecales 
Familia : Arecaceae 
Genus : Pritchardia 
Species : P. pacifica 
Pritchardia pacifica 
Seem. & H.Wendl.  
Specimen Pritchardiae pacificae in Horto Kewensi in Anglia crescit.
Fructus Pritchardiae pacificae in Insulis Havaianis ex ramis pendent.
Semina Pritchardiae pacificae.

Pritchardia pacifica (binomen anno 1862 statutum) est arbor familiae Arecacearum, in Tonga natum et nunc alibi, praecipue in Samoa, Vitiis, et Insulis Marchionis cultum. "Flabellum Vitiense" propter unum eius usuum appellatum, arbor ad 10 metra altum, cauli ad 30 centimetra lato, crescit. Laminae foliorum ad 1 m attinent, ex cauli a stipite longo habitae. Ab uno ad quattuor inflorescentiae ex axilla producuntur. Flos est circa 7–8 mm longus, luteoviridis, bisexualis, sepalis petalisque tribus praeditus. Fructus sunt fusci, ad 12 millimetra lati.[1]

  1. De specie apud situm ntbg.org.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Situs scientifici: Tropicos • GRIN • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • INPN France