Jump to content

Proelium Curtracense

E Vicipaedia
Hastati Flandrici in proelio Curtracensi

Proelium Curtracense (Flandrice Guldensporenslag, Francogallice Bataille des éperons d'or) die 11 Iulii 1302 factum est in campo Groeninghe apud Cortoriacum a copiis comitatús Flandrici et exercitibus Francicis. Hastati et sagittarii Flandrici equites Francicos eo proelio devicerunt.

Saeculo 19 est descriptum in libro Hendrici Conscience De leeuw van Vlaanderen (Latine Leo Flandriae). Refert imaginem nationis Flandricae, quam ob rem anno 1973 dies proelii dies festus regionis Flandriae factus est. Notandum autem est Flandria hodierna non tantum vetus comitatum Flandricum sed etiam partes ducati Brabantensis aliaeque veteris regionis continet.

Exeunte saeculo 13 comitatus Flandricus fuit feudum Franciae, sed nomine tantum. Urbes enim velut Brugae Gandavumque maiorem auctoritatem habebant.

Praecipue mercabatur cum Anglia, eo tempore hostis Franciae, et anno 1297 foedus ictum est cum rege Eduardo I. Quamobrem exercitus Francicus Flandriam invasit exercitumque Flandricum devicit. 6 Ianuarii 1300 indutias fecerunt. Comi Guidone de Dampetra capto, Jacobus de Chatillon praefectus factus est.

Anno 1301 rex Franciae partem vectigalium Gandavensium abolevit. Maiores urbis Brugarum autem eadem abolitionem prohibuerunt. Textor Brugensis Petrus dictus Rex (Flandrice Pieter de Coninck) eam iniustitiam impugnare temptavit, sed a ballivo Brugarum in carcerem conictus est, postea pulsus ex urbe. Mense Martius plebs Gandavensis vectigalibus denuo auctis, insurgit et patricios, qui Francorum rebus favebant et propter hoc Liliardi vocabantur, ex urbe eiecerunt. Praefectus Francicus exercitum apud Cortriacum paravit ut Brugas Gandavumque denuo potitus sit. Cum autem Brugas intravisset, nocte 18 Maii 1302, devictum est a plebe, ducibus Petro Rege Iohannique Breydel. Hic eventus Brugse Metten (Latine matutinum Brugense) vocatur.

Mors Roberti comis Atrebatensis

Mense junii 1302 Francia alterum exercitum in Flandriam misit, cuius numerus erat circiter 2700 equitum et 4000 peditum. Flandria quoque exercitum paravit, inter 8500 et 11000 hominum, quorum 350 erant equites. Aciem in campo Groeninghe extruxerunt. Cum locus esset rivis circumdatus, haud aptus erat ad impetum equis faciendum. Igitur hastati Flandrenses equites Francicos devicerunt. Pauci capti sunt, multi trucidati, sive in pugna sive in fuga. Proelio facto, multa calcaria aurea in campo inventa sunt, unde nomen hodiernum proelii.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

J.F. Verbruggen et Rolf Falter, 1302 Opstand in Vlaanderen, Uitgeverij Lannoo nv, Tielt, 2001, ISBN 90 209 4412 6