Jump to content

Propheta (Islamus)

E Vicipaedia
Anbiya.

Propheta (Arabice الأنبياء في الإسلام) est homo cui, apud necessariam[1] opinionem Islamicam, praecipuum finem ut homines ducerent delegavit Deus. Traditio Islamica tenet Deum nuntios omnibus nationibus misisse.[2] Musulmani credunt omnes prophetas fidem in Deum veneraturum accepisse, quem venerari debent, quod eorum assectatores vicissim crediderunt.[3] Quisque propheta apud Musulmanos eandem fidem praedicavit: unitatem dei, venerationem illius dei unius, vitationem idololatriae (shirk) et peccatorum, et fidem in diem resurrectionis vel diem iudicii et vitam post mortem. Quisque ad Islam praedicandum variis historiae temporibus advenit, nonnullique praedicaverunt adventum prophetae et nuntii ultimi, Ahmed nominaturi, nunc Mahometi generatim appellati. Quisque propheta nuntium variis gregibus hominum praedicavit, Islam ergo secundum tempora praedicans.

Nuntii-prophetae fuerunt homines quos Deus iusserat quod se eis revelaverat propagare. Fides in nuntios-prophetas significat credere Deum eos ad mundum missise ut eos ducant et eorum vitam vitamque post mortem perficiant, atque ipse eos miraculis adiuvisse quae eorum veritatem demonstrant; et nuntium Dei significavisse; et quod iussi erant singulis hominibus fidis relevavisse; et Musulmanos eos omnes observare debere, inter eos non distinguentes et non discernentes.[4] De erroris immunitate Mahometi et aliorum prophetarum vel nuntiorum, vide Alcoranum (5:116) (11:36–37, 40–47) (37:139–142) (66:1).[5][6][7][8]

Musulmani credunt Deum tandem Mahometum misisse ad Alcoranum transmittendum, cuius nuntius universus est. Praeterea credunt verba Alcorani incorrupta manere, quia priores libri sancti Islamici (Torah Moysi datum, Psalmae Davidi datae, Evangelium Iesu datum) certo tempore et certo communi data sunt, et quia, etiam si libri corrupti fiant, multi prophetae iam advenient qui homines dicant quod in scripturis emendatum sit ac de corruptionibus moneant. Mahometo autem, prophetae ultimo, liber datus est qui verus rite manebit usque ad diem ultimum.[9] Sura 15:9 Alcoranum Dhikr appellat,[9] simul auctoritatem a Deo ipso Abrahae datam vocans.

Nexus interni

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Shaatri, A. I. 2007. Nayl al Rajaa' bisharh' Safinat an'najaa. Dar Al Minhaj.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]