Protocollum facultativum ad Conventionem de abroganda omnis generis discriminatione mulierum
Protocollum facultativum ad Conventionem de abroganda omnis generis discriminatione mulierum est pactio internationalis, die 6 Octobris anno 1999 facta et a die 22 Decembris anno 2000 valens, qua querimoniae et cognitionis viae rationesque ad Conventionem de abroganda omnis generis discriminatione mulierum pertinentes constituuntur. Quae conventio, anno 1979 in conventu generali Nationum Unitarum constituta, discriminationem mulierum lege quidem vetuit sed nullam attulit sanctionem, qua violatores punirentur. Quindecim annis post. declaratio et propositum Vindobonae in conventu mundano de iuribus humanis anno 1993 comprobata petitionem collectivam proposuit, qua querimoniae et actiones iniuriarum facilius institui possent.[1]
Quod protocollum iam 80 civitates subsignaverunt et 115 factiones ratum fecerunt[2] eo consilio, ut, si cui mulieri vis—sicut violentia domestica, casus commeatus parentalis, sterilizatio coacticia, mutilatio genitalium muliebrium, discriminationes sexuales—allata esset, poena ad rem accommodata constitui posset.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Historia Protocolli facultativi www.un.org.
- ↑ Subscriptiones,[nexus deficit] treaties.un.org.