Jump to content

Proventus domesticus

Latinitas inspicienda
E Vicipaedia

Proventus domesticus omnes res vel potius summa pretiorum omnium rerum quae et in territorio definito "domestico" saepemodo in territorio cuiusdam rei publicae et in spatio temporis definito saepemodo anno factae sunt.

E contrario Productio nationalis vel Reditus nationalis omnes res vel potius summa pretiorum omnium rerum vel omnis reditus est qui ab incolis territorii definiti saepe numero territorii cuiusdam rei publicae et in spatio temporis definito saepenumero anno facti vel creati sunt.

Proventus domesticus sive interior ad territorium spectat, e contrario productus nationalis vel reditus nationalis ad homines in quodam territorio habitantes spectat, qui reditum ex aliis terris accipere possint. Hic reditus ex aliis terris acceptis pars productus domestici non est, sed pars productus nationalis.

Ephemeris haec narravit:[1]

Sinae quarta vis oeconomica mundana factae sunt, post scilicet C. F. A., Germaniam et Iaponiam atque ante Britanniam et Francogalliam - docet nova aestimatio ab argentaria mundana modo nuntiata. Causa progressus (adhuc 5. locum possidere Seres putabantur) correctio incrementi anni 2004 est - tunc proventus domesticus terrae gradu 16.8% progressus sit. - 05/07/2006 10h09

Proventus domesticus grossus (sive "brutus")

[recensere | fontem recensere]

Pretium mercium quae uno anno creantur non idem valet ac reditus qui anno fit. Apparatus quo opus est ad merces fabricandas aliqua parte corrumpitur. Pretium illius partis quae corruptione amittitur ex toto pretio anno creato deducendum est ut productum domesticum qui etiam reditus est habeas. Hic proventus domesticus ita minutus Proventus domesticus purus (sive minutus, Italiane netto) dicitur.

Compendium verbi Productus domestici grossi in multis linguis tres litterae sunt, videlicet:

Anglice Gross domestic product GDP
Francogallice produit intérieur brut PIB
Germanice Bruttoinlandsprodukt BIP
Italiane Prodotto Interno Lordo PIL
Latine Proventus domesticus grossus PDG

Methodi computandi proventus domestici

[recensere | fontem recensere]

Tres rationes vel methodi sunt quibus proventus domesticus computari potest.

Respectu reditus

[recensere | fontem recensere]

Prima methodus ad reditus spectat.

Proventus domesticus etiam reditus est et hic methodus reditum qui ad factorem productivum laboris et reditum qui ad factorem productivum capitalis it, summat.

Respectu usus

[recensere | fontem recensere]
  • Secunda methodus ad usum productus spectat:

Quae pars proventus
-consumitur
-exportatur
-in apparatum productionis it?

Proventus minuendus est pretio mercium quae importantur.

Respectu originis

[recensere | fontem recensere]
  • Tertia methodus ad originem proventus spectat.

Quibus in artibus merces, quas proventus continet, creantur?

Exempli gratia:

Proventus "nominalis" qui dicitur et "realis"

[recensere | fontem recensere]

Proventus nominalis cuiusdam anni computatur utendo pretiis eiusdem anni. Dicamus exempli gratia proventum eiusdem anni pretiis computatum vel proventus pretiis quaecumque sunt computatum.

Provenctus realis cuiusdam anni computatur utendo pretiis cuiusdam anni statuti quod dicitur "fundamentale" vel "basale".

Dicitur exempli gratia provenctus realis anni 2006 computatus pretiis anni fundamentalis 2000. Hoc modo fiat ut mutationes productus non metiamur nisi quantitativas neque pretiales. Ab mutationibus pretiorum abstrahitur, ut ita dicamus.

Methodus nunc in usu est ut indicium mutationum realium computetur utendo pretiis proximi praeteriti anni. Annum basale ita movetur, ut semper annum proximum praeteritum sit. Hoc methodo computatum indicium realis proventus "concatenatum" appellatur.

Nexus interni