Jump to content

Proxenia

Latinitas bona
E Vicipaedia

In Graecia antiqua proxenia (προξενία) erat officium proxeni (πρόξενος), id est eius qui in civitate quadam civium alterius civitatis velut patrocinio fungebatur atque res eorum curabat, praesertim in iudiciis si necesse foret[1]. Ita exempli gratia Cimon atque post eum Callias[2] et post intervallum Alcibiades[3] proxenus Lacedaemoniorum Athenis fuit. Saepe per illas necessitudines consilia civitatum quoque movere poterant in qualemcumque partem[4]. Quarto saeculo Demosthenes Thebanorum proxenus ab Aeschine dicebatur[5].

Nonnumquam etiam civis peregrinus proxenus honoris causa creari poterat atque publice ob merita sustentabatur[6]. Ita secundum Diogenem Laertium[7] Lacedaemonii Xenophonti apud se exsulanti proxeniam contulerunt ut quinto saeculo Athenienses Pindaro poetae quod Athenas 'Graeciae praesidium' appellasset[8].

Quod aevo antiquo proxeni faciebant hodie faciunt qui plerisque linguis Europaeis[9] consules dicuntur nec quicquam tamen commune cum consulibus Romanis habent.

  1. Aeschylus, Supplices 418-20, 490-1, 917-21. Aeschines, Contra Ctesiphontem 42-3. Demosthenes, In Midiam 50 et 200.
  2. Xen., Conv. VIII,39. cf. Herodotus, Calliope 85.
  3. Thucydides VI.89 et VIII.6.3. Plutarchus, Alcibiades 14
  4. Thucydides II.85.5ː Nicias, proxenus Atheniensium in Creta. Necnon ibidem II.29ː Nymphodoros Abderita, Atheniensium proxenus factus, societatem Odrysarum regis eis conciliavit. Vide etiam ibid. III.2.3 proxenos Atheniensium apud Mytilenas et III.52.4 Lacon proxenus Lacedaemoniorum apud Plataeenses et III.70.3 Pithias proxenus Atheniensium Corcyrae, et V.59.5, V.76.2 etc. Xenophon, Hellenica, I.1.35ː Clearchus proxenus Spartanus Byzantiorum
  5. De falsa legatione 143.
  6. Demosthenes, Adversus Leptinem 132-3.
  7. Vita Xenophontis 8. Vide etiam Eduardus Delebecque, Essai sur la vie de Xénophon p.191.
  8. Isocrates, De permutatione 166.
  9. Francice, Hispanice, Theodesce, Lusitanice, Italiane etc. et Anglice.

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]
stipula

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!