Jump to content

Psalmi 152–155

E Vicipaedia
Volumen Psalmorum Magnum (11Q5), Qumran repertum, quod psalmos 154 et 155 continet

Psalmi 152–155 sunt psalmi Davidi ascripti, qui a plerisque Iudaeis Christianisque apocryphi habentur. Simul cum psalmo 151, quinque apocryphi vel Syriaci appellantur. Psalmi 152–155 in duobus codicibus biblicis Syriacis et quibusdam manuscriptis libri disciplinae Eliae Anbarensis reperiuntur. Temporibus recentibus hi psalmi a Iosepho Simonio Assemano saeculo duodevicesimo primum commemorati sunt. Duo eorum (154 et 155) in celeberrimis Manuscriptis Maris Mortui (11QPsa) quoque inventi sunt.

Psalmus 152 narrat Davidis pugnam cum leone et lupo, qui ovem ex grege rapuerant. In psalmo 153 David laudes Deo reddit, cum leonem lupumque superaverit. Psalmus 154 orationem Ezechiae exhibens, fortasse mentionem congregationis Qumran facit. Psalmus 155 est psalmus paenitentialis.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Ryle, Herbert Edward and Montague Rhodes James. Psalms of the Pharisees. Cambridge University Press, 2014. ISBN 9781107623965.
  • Gurtner, Daniel. Introducing the Pseudepigrapha of Second Temple Judaism. Baker Publishing Group, 2020. ISBN 9781493427147.
  • Charlesworth, James H. The Old Testament Pseudepigrapha. Hendrickson Publishers, 2010. ISBN 9781598564907.