Jump to content

Pseudolus (Plautus)

E Vicipaedia

Pseudolus comoedia est quam Plautus iam senex saeculo II ineunte scripsit. Scimus enim ex fragmento didascaliae in palimpsesto Ambrosiano servato[1] anno 191 a.C.n. hanc fabulam ludis Megalensibus actam esse in honorem Magnae Matris Cybelae, cuius templum in Palatio hoc ipso anno dedicatum est[2]. Atque si Ciceroni credimus[3], Plautus hanc suam fabulam in primis diligebat. Archetypus Graecus ignotus est.

Maxima varietate metrorum gaudet haec fabula : nam philologus quidam aestimavit ex 1355 versibus circiter 800 cantatos vel saltem modulatos fuisse.

Nexus interni

  1. Ita ab eruditis lectum : "M. IUNIO M. FIL. PR(aetore) URB(ano) AC(ta) ME(galesibus)
  2. Titus Livius XXXVI,36,3.
  3. Cato Maior, de Senectute XIV,50.

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
  • Textus apud The Latin Library (Latine)
Stipula

Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!