Publius Cornelius L.f. Lentulus
Publius Cornelius L.f. Lentulus (natus saeculo 3 aut 2 a.C.n., mortuus post annum 121 a.C.n. vir publicus Romanus fuit.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Anno 172 a.C.n. Lentulus legatus in Graeciam missus est, anno 171 tribunus militum bello contra Persem interfuit. Anno 169 aedilis curulis primus bestias Africanas ludis Romae praebuit[1]. Anno 168 post victoriam apud Pydnam adeptam Lentulus cum aliis legatus ad Persem victum missus est[2]. Anno 165 praetor urbanus "missus esset ut privatos agros qui in publicum Campanum incurrebant pecunia publica coemeret"[3]. Anno 162 una cum Gnaeo Domitio Ahenobarbo consul suffectus est, quod consules ordinarii Publius Cornelius Scipio Nasica Corculum et Gaius Marcius Figulus propter auspicias falsas se a magistratu abdicaverunt[4]. Anno 156 princeps legationis in orientem missus est. Ab anno 125 princeps senatus erat[5]. Anno 121 a.C.n. iam senex pugnae contra Gaium Sempronium Gracchum interfuit atque vulneratus est[6].
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Carolus-Ludovicus Elvers, "Cornelius [I 41] C. Lentulus, P" in Der Neue Pauly vol. 3 (Stutgardiae: Metzler, 1997. ISBN 3-476-01473-8) col. 174.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Gaius Plinius Secundus, Naturalis Historia VIII 64
- ↑ Titus Livius, Ab urbe condita XLV 4,7
- ↑ Marcus Tullius Cicero, De lege agraria II 82
- ↑ Marcus Tullius Cicero, De natura deorum I 10-11; De divinatione II 74; Valerius Maximus I 1,3; Plutarchus, Marcellus 5,1-3
- ↑ Marcus Tullius Cicero, loc.cit.
- ↑ Marcus Tullius Cicero, In Catilinam IV 13; Orationes Philippicae VIII 14