Jump to content

Publius Cornelius Lentulus Scipio

E Vicipaedia

Publius Cornelius Lentulus Scipio (natus mortuusve ignoto anno) senator Romanus erat primo saeculo post Christum natum. Filius fuit Publii Cornelii Lentuli Scipionis, consulis suffecti anni 2. Anno 15 praetor aerarii, anno 24 consul suffectus creatus est. Anno 41/42 provinciam Asiam administravit. Uxor eius Poppaea Sabina, mater Poppaeae Sabinae, uxoris Neronis, fuit. Haec cum in senatu accusata esset, "rogatus sententiam et Scipio, 'cum idem' inquit 'de admissis Poppaeae sentiam quod omnes, putate me idem dicere quod omnes,' eleganti temperamento inter coniugalem amorem et senatoriam necessitatem"[1]. Filius eius alter Publius Cornelius Scipio Asiaticus consul suffectus anno 68 erat[2], alter Publius Cornelius Lentulus Scipio, qui anno 56 consul ordinarius creatus est.

  1. Tacitus Annales XI 4,3
  2. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 3, c. 195