Publius Cornelius M.f. Rutilus Cossus
Appearance
Publius Cornelius M.f. Rutilus Cossus (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) vir publicus Romanus origine patricia saeculi quinti a.C.n. fuit.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Anno 408 a.C.n. Cornelius dictator nominatus est, quod Aequi et Volsci tum Romanis bellum intulerunt. Gaius Servilius P.f. Ahala tribunus militum consulari potestate magister equitum eius factus est[1]. Anno 406 ipse tribunus militum electus est. Tum bellum contra Veios et Volscos renovatum est[2].
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Titus Livius, ab urbe condita, IV 56-57
- ↑ op. cit., IV 58,6 - 60