Jump to content

Publius Mucius Q.f. Scaevola

E Vicipaedia

Publius Mucius Q.f. Scaevola (natus circa annum 220 a.C.n., mortuus post annum 169 a.C.n.) fuit vir publicus ac militaris Romanus.

Pater eius Quintus Mucius Scaevola anno 215 a.C.n. praetor erat atque Sardiniam administravit. Frater Quintus Mucius Q.f. Scaevola anno 174 a.C.n. consulatum administravit. Filii eius consules erant: Publius Mucius Scaevola anno 133 et Publius Licinius Crassus Dives Mucianus anno 131.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Anno 179 a.C.n. praetor urbanus quaestionem de veneficiis intra decem milia passuum a Roma suscepit[1]. Anno 175 una cum Marco Aemilio Lepido consul electus est. Ambo magistratus contra Ligures certaverunt et de eis triumphaverunt[2]. Anno 169 candidatus censurae recusatus est. Ut pater Scaevola iuris eruditus fuit[3].

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  1. Titus Livius, Ab urbe condita XL 44,6
  2. Titus Livius, op.cit. XLI 19
  3. Marcus Tullius Cicero, Brutus 98


Antecessores:
Gnaeus Cornelius Cn.f. Scipio Hispallus et Quintus Petillius Spurinus
Consul
175 a.C.n.
cum
Marco Aemilio Lepido II
Successores:
Spurius Postumius A.f. Albinus Paullulus et Quintus Mucius Q.f. Scaevola