Publius Servilius P.f. Priscus Structus
Appearance
Publius Servilius P.f. Priscus Structus (natus saeculo 6 a.C.n., mortuus saeculo 5 a.C.n.) senator Romanus fuit.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Servilius primus e gente sua anno 495 a.C.n. una cum Appio Claudio M.f. Sabino Inregillensi consul electus est[1]. Eo anno Romae templum Mercurii dedicatum est. Inter plebem et senatores tum magnae controversiae fuerunt, qua de causa anno 494 plebs primo in Montem Sacrum secessit.
Familia
[recensere | fontem recensere]Filii eius Spurius Servilius Priscus Structus, consul anni 476 a.C.n., et Quintus Servilius Structus Priscus, consul annorum 468 et 466, nepos autem e Spurio Publius Servilius Sp.f. Priscus, consul anni 463 fuit.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Titus Livius, ab urbe condita II 21-27