Pugna Hastingensis
Pugna Hastingensis | |
---|---|
"Haroldus rex interfectus est": episodium Tapetis Baiocensis | |
Annus: | 1066 |
Locus: | Hastingensis Anglia |
Fortuna: | |
Territoriae mutatae: | Insulae Britannicae |
Exercitus | |
Normanni | Anglosaxones |
Duces | |
Gulielmus I (rex Angliae) | Haroldus II (rex Anglorum) † |
Copiae | |
7,000-8,000 | 5,000-6,000 |
Mortui sauciique | |
2,000 uolneratis interfectisque recepere | incognita |
Hastingae proelium,[1] aliter bellum[2] sive et proelium Hastingense,[3][4] anno 1066 inter exercitus Normannorum, Guillelmo duce, et Anglorum, Haroldo II duce, pugnatum est iuxta oppidum Battle (quod ex proelio nomen habet) haud longe ab Hastinga distans. Haroldus in campo proelii interfectus est, sagitta in oculo immissa; victor fuit Guillelmus, qui eodem anno Londinii rex Anglorum proclamatus est.
De proelio
[recensere | fontem recensere]Gulielmus throni cupidus fuit, quem et consobrinus eius rex Eduardus Confessor et Haroldus promiserant. Quare Haroldo eligendo vetuit et papa Alexandro II annuente invasionem in Angliam paravit. Haroldus, cum in Isuria longinqua fratem rebellem Tostig necavisset, itineribus magnis ad collem Senlac in Sussexiam Orientalem contendit. Haroldo proh dolor solumodo pedites supererant.
Primo Normannorum impetu Saxoni, quibus scutorum muri praesidio erant, superstites manserunt. Immo securibus armati multos Normannos fugare potuerunt. Haroldo invito milites quidam aciem relinquentes Normannos consequebantur sed mox a tergo ab inimicis adorti atque concussi sunt. Gulielmum valde iuvit disciplina castrensis Saxonica minuta. Recursum simulans denuo multitudinem Anglorum perimere quivit. Haroldo ferito manipulares Angli a monticulo Senlac abire debuerunt; pauci caligati equitibus Normannis ingredientibus supervixerunt.
Victoria parta Gulielmus Londinium petivit ubi die Die Christi natali rex Angliae est coronatus. Inde Normanni reliquas Angliae plagas subiecerunt. Gulielmo autem est datum cognomen invasoris (Anglice: William the Conqueror).
Fontes de proelio
[recensere | fontem recensere]- Guido Ambianensis episcopus, Carmen de Hastingae proelio
- Tapete Baiocense
- Chronica Anglosaxonum
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Vide titulum operis Guidonis Ambianensis, Carmen de Hastingae proelio
- ↑ (p. 387 auctore Guillelmo Malmesburiensi apud Google Books); auctore Rogero de Wendover.
- ↑ De libro cuius titulus est "proelium Hastingense".
- ↑ "Pugna Hastingensis": Nuntii Latini; cas. accus. apud Bouquet