Puls


Puls (-tis, f.) est alimentum victuale e frumento vel holeribus elixis liquoreque inter ius et cibum solidum.[1][2] Puls ipsa massa edulis est constantia visuque uniformis. Herbis contritis amylo plenis (e.g. frumentis) in aqua lacteve fervente coquitur et plerumque calida editur ad ientaculum, prandium, vel etiam cenam. Pultes conditione pulmentoque differunt. Dulci addita esse possunt mel, butyrum, sacchara diversa, et fructus, et salitae aromata, carnem, et holera. Pultium numero numerantur: puls Romana, e farre vel spelta confecta; Graeca antiqua, e hordeo, vel potius polenta; polenta Italiana, quae re vera non polenta sed frumento maizeo in Italia septentrionali et etiam in insulis Ioniae Graeciae paratur; Asiatica Occidentalis, e milio vel secale; oryzea ac risottum; et Europaea vulgaris, ex avena vel tritico, quae dulcis maneque sumitur.
Loci antiqui
[recensere | fontem recensere]de victu antiquissima puls; haec appellata vel quod ita Graeci vel ab eo unde scribit Apollodorus, quod ita sonet cum aquae ferventi insipitur.
pulte autem, non pane, vixisse longo tempore Romanos manifestum, quoniam et pulmentaria hodieque dicuntur et Ennius, antiquissimus vates, obsidionis famem exprimens offam eripuisse plorantibus liberis patres commemorat. et hodie sacra prisca atque natalium pulte fitilla conficiuntur, videturque tam puls ignota Graeciae fuisse quam Italiae polenta.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Fisher, Roxanne. "Eat like an athlete - Beckie Herbert". BBC Good Food. BBC Worldwide
- ↑ Chappell, Bill (25 Iulii 2012). "Athl+etes And The Foods They Eat: Don't Try This At Home". The Torch. NPR.