Jump to content

Puteoli

E Vicipaedia
Wikidata Puteoli
Res apud Vicidata repertae:
Puteoli: insigne
Puteoli: insigne
Civitas: Italia
Locus: 40°49′23″N 14°7′20″E
Numerus incolarum: 76 331
Zona horaria: UTC+1, UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Urbs metropolitana Neapolitana

Geographia

Superficies: 43.44 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Bauli, Iulianum, Ad Quartum lapidem Campaniae Viae, Neapolis

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Beneventum, Agios Dimitrios, Stettinum, Tarraco, Ialta

Tabula aut despectus

Puteoli: situs
Puteoli: situs
Portus Puteolanus

Puteoli[1][2][3] (-orum, m.) seu Dicaearchia[4] (-ae, f.) (alia nomina: Dicarchum[2], Putheoli et Putheolum) (Italiane Pozzuoli) sunt Urbs Italiae et municipia, circiter 81 635 hominum, in Regione Campania et in Urbe metropolitana Neapolitana sita. Urbani Puteolani[1][3] appellantur.

Sententia urbana est: PUTEOLORUM FIDELISSIMA CIVITAS.

Dicaearchia a Graecis condita primum portus fuit Cumanorum, quae prima colonia Graeca in continenti Italia octavo saeculo a.C.n. condita erat. Anno 421 a.C.n. Samnites urbem a Graecis ceperunt[6]. Post Hannibalicum bellum Romani coloniam maritimam anno 194 a.C.n.[7] eo deduxerunt et nomen in Puteolos mutaverunt, e vocabulo Latino 'puteo'[8]. Ab illo tempore donec imperator Claudius Ostiam magno portu instrueret praecipuus portus Romanorum ad naves onerarias erat. In primis postquam Aegyptum in provinciam redegerunt naves frumenti onustae quae a nova provincia advenientes annonam Urbi portabant Puteolos adpellebant. Merces deinde sive via Appia Romam carris advehebantur sive in minora navigia tranferebantur quae per Tiberim navigare possent. Alioqui urbs industria erat ubi multi negotiatores et multi fabri consederant.

Homines praeclari

[recensere | fontem recensere]

Aedificia egregia

[recensere | fontem recensere]
  • Basilica cathedralis S.S. Proculi et Ianuarii.

Ecclesia Catholica Romana

[recensere | fontem recensere]

Puteoli sunt sedes episcopalis Ecclesiae Catholicae Romanae, nomine Dioecesis Puteolana[3].

Vici et loci in Municipio Puteolano

[recensere | fontem recensere]

Arco Felice, Campana Annunziata, Licola Centro, Licola Lido, Lucrino, Montenuovo, Monterusciello, Pisciarelli, Toiano.

Municipia finitima

[recensere | fontem recensere]

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Descriptio medioaevalis:

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Puteolos spectant.
  • Situs publicus, apud www.commune.pozzuoli.na.it (Italiane)
  1. 1.0 1.1 Castiglioni, Aloisius; Mariotti, Scaevola. Vocabolario della lingua latina, latino-italiano, italiano-latino. Quarta editio a Petro Georgio Parroni curata (Taurini, 2007).}
  2. 2.0 2.1 F. Sacco, Dizionario geografico-istorico-fisico del Regno di Napoli (Neapolis: Vincenzo Flauto, 1796) (I) (II) (III) (IV)}
  3. 3.0 3.1 3.2 Cf. "Dioecesis Puteolana" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
  4. Dizionario geografico-istorico-fisico del regno di Napoli, composto dall'Abate Francesco sacco - Di Francesco Sacco
  5. ab antiquo
  6. Tit. Liv. 4.44,2.
  7. Tit. Liv. 34,45,1.
  8. Strabo, Geographica V.4.6
Terra

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!