Jump to content

Quadratus Atheniensis

E Vicipaedia
Bulgarica Sancti Quadrati icon.

Quadratus (mortuus Athenis circa annum 130) fuit episcopus Atheniensis et apologeta Christianus, quem Christianismus Orientalisinter Septuaginta Discipulos numerat.

Quadratus Atheniensis primus apologeta Christianus habetur. Eusebius Caesariensis eum inter discipulos apostolorum, imprimis Pauli et Ioannis numerat, quare ad Patres Apostolicos pertinet. Quadratus quosdam a Christo sanatos novisse dicitur. Episcopus Dionysios Corinthius, qui anno 171 mortuus est, refert Quadratum munus episcopale Athenarum post martyrium decessoris sui, Sancti Publii, suscepisse. Cum Hadrianus imperator Athenas vel Asiam Minorem annis 120 visitaret, Quadratum, ut Eusebius narrat, imperatori apologiam tradidisse, qua religionem Christianam probavisset affirmans se ipsum nonnullos a Iesu sanatos vel a mortuis resuscitatos obviam fuisse. Apologia non iam exstat, loco ab Eusebio relato excepto.

Quadratus circa annum 130 mortuus est. Lapidationi superstitem in carcere mortuum esse traditum est. Eius succesor quidam Leonidas factus est. Quadratus sanctus colitur. Eius festum est dies 26 Maii in Ecclesia Catholica et die 22 Septembris in Ecclesiis Orthodoxis.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
  • Hubertus Drobner, "QUADRANTINUS, Fabian" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon  vol. 7 (Herzberg, 1994. ISBN 3-88309-048-4) , columnae 1081–1084 (Theodisce)