Quetiapinum
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Natura chemica | |
---|---|
Formula chemica | C 21H 25N 3O 2S |
Massa molaris | 383.5099 g/mol |
PubChem | 5002 |
DrugBank | DB01224 |
Natura pharmacologica | |
Codex ATC | N05AH04 (WHO) |
Tempus semivitae biologicum | 7 h Norquetiapinum: 9-12 h |
Metabolismus | iecore (hepaticus): CYP3A4 |
Metabolitus | Norquetiapinum (N-Desalcylquetiapinum) |
Excretio | renibus (73%), faecibus (20%) |
Ad usum therapeuticum | |
Applicatio | per os |
MedlinePlus | a698019 (Anglice) |
Quetiapinum est substantia antipsychotica et propterea medicamentum, quod cogitari potest, ad therapiam schizophreniarum, interruptionum bipolarium[1] sicut depressionum velut delirii[2]. Interdum insomniae quoque adhibetur, quamquam usus illius non ubilibet approbatur[3][4].
Historia
[recensere | fontem recensere]Ab anno 1970 diversae substantiae antipsychoticae atypica quoque vocatae sunt, primo enim Clozapinum. Haec "atypica", cum Olanzapino (1971, demum in usu medici ab 1996), cum receptoria D2 tum receptoria serotonini 5-HT1A obsidentes, praeterea minius effectus adversaria ostendentes. Anno 1985 dibenzothiazepino derivata Quetiapinum, simul Clozapino Olanzapinoque simile sed cum grege adiecto, divulgatum est.[5]
Synthesis
[recensere | fontem recensere]Synthesis Quetiapini ab uno dibenzothiazepinonorum orditur. Ad fabricandum dibenzothiazepinum primo lactamum cum phosphoryl chlorido tractatur. Deinde per substitutionem nucleophilicam molecula lateraliter additur.
Natura Quetiapini
[recensere | fontem recensere]Natura chemica
[recensere | fontem recensere]Quetiapinum est thiazepinum. Nomen IUPAC suum est 2-(2-(4-dibenzo[b,f][1,4]thiazepine-11-yl-1-piperazinyl)ethoxy)ethanol, quod est thiazepinum (anulus chemicus cum sulphure et nitrogenio et quinque atomis carboniorum), cum duobus anulis aromatici (benzenum) et piperazino (anulus heterocyclus cum duobus atomis nitrogeniorum) et ethanolo.
Quetiapinum est substantia alba et crystallina, massa molaris sua 383.5099 g/mol.
Natura pharmacologica
[recensere | fontem recensere]Quetiapinum est medicamentum cum virtutibus antipsychoticis et antidepressivis. Codex ATC est N05AH04 (WHO).
Pharmacodynamica
[recensere | fontem recensere]Receptorium | Quetiapini affinitas ligandi, Ki (nM)[6] |
Norquetiapini affinitas ligandi, Ki (nM) |
Actio |
---|---|---|---|
dopamini D1 | 712[7] - 994.5 | 99.8 (receptorium ratti) | antagonista |
D2 | 245[7] - 379 | 196 | antagonista |
D2L | 712[7] | antagonista | |
D2S | 390[7] | antagonista | |
D3 | 340 | - | antagonista |
D4 | 1,202[7] - 2,019 | 1297 | antagonista |
5-HT1A | 394.2 | 45 | antagonista partialis |
5-HT2A | 118 | 48 | antagonista |
5-HT2C | 1,843 | 107 | antagonista |
5-HT4 | nondum determinata | nondum determinata | antagonista |
5-HT6 | 33 / 1,864 | - | antagonista |
5-HT7 | 307 | 76 | antagonista |
α1A | 22 | 144 | antagonista |
α1B | 14.6 | 46.4 (receptorium ratti) | antagonista |
α2A | 3,630 | 237 | antagonista |
α2C | 28.85 | - | antagonista |
ß1 | > 10,000 | > 10,000 | nondum inquisita |
ß2 | > 10,000 | > 10,000 | nondum inquisita |
H1 | 6.9 | 3.5 | antagonista |
H2 | 41.24 | - | antagonista |
H3 | >10,000 | >10,000 | nondum inquisita |
H4 | >10,000 | >1,660 | nondum inquisita |
M1 | 489 - 858 | 38.3 (receptorium ratti) | antagonista |
M2 | 1,339 - 1,631.5 | 453 | nondum inquisita |
M3 | 1,631.5 - >10,000 | 23 | antagonista |
M4 | 542 | 110 | nondum inquisita |
M5 | 1,942 | 23 | antagonista |
SERT | >10000[7] | 927 | situm obsidens |
NET | >10000[7] | 12 | situm obsidens |
Mementote et Quetiapinum et metabolitum suum Norquetiapinum effectus pharmacologicos exercere. Quetiapinum potissime receptoria H1, praeterea metabolitus activus Norquetiapinum (quod est N-Desalcylquetiapinum) receptoria D2 et noradrenalini transportatorem (breve: NET, inhibitio noradrenalini[8] reabsorptionis) et receptoria 5-HT2A serotonini et 5-HT2c serotonini obsidet.
Receptorium histamini 1
[recensere | fontem recensere]Antagonista receptoriorum H1 (H1R) ut Quetiapinum lassitudinem, famis incrementum efficit[9].
Pharmacocinetica
[recensere | fontem recensere]Tempus semivitae biologicum .[10] circa 7 h (norquetiapinum 9-12 h) est. Excretio est per urinas (73%) et biles (20%).
Effectus Quetiapini
[recensere | fontem recensere]Cum uso Quetiapini animum advertere ad effectus secundarios et interactiones necesse est.
Effectus secundarii
[recensere | fontem recensere]Exempla sunt:
Saepissmime (>10%)
- Siccitas oris (xerostomia)
- Vertigo, dysequilibrium, (prae-)syncope
- Capitis dolor (cephalalgia)
- Somnolentia
Saepe (1%-10%)
- Pressio sanguinis nimia
- Hypotensio orthostatica
- Pulsus celer
- Cholesteroli copiae nimiae in sanguine
- Triglyceridorum copiae nimiae in sanguine
- Dolor abdominalis
- Dysphagia
- Fatigatio
- Insomnia
Alia (<1%)
- Symptomata extrapyramidalia
- Hyponatraemia
- Intervallum QT prolongatum[11]
- Ponderis incrementum
Interactiones
[recensere | fontem recensere]Cum Quetiapinum subtratum enzymi CYP3A4 esset, inhibitores CYP3A4 effectus Quetiapini augere possint, inductores invicem diminuere, per exemplum:
Inhibitores cum Quetiapini effectibus fortioribus | Inductores cum Quetiapini effectibus minoribus | |
|
|
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Anglice: bipolar disorder; hic formae fem. pluralis, quia haec diagnosis duas interruptiones saltim postulat
- ↑ Hawkins SB, Bucklin M, Muzyk AJ (2013). "Quetiapine for the treatment of delirium". J Hosp Med 8 (4): 215-20.
- ↑ Gugger JJ, Cassagnol M (2008). "Low-dose quetiapine is not a benign sedative-hypnotic agent". Am J Addict 17(5): 454-5
- ↑ Tak LM, van Berlo-van de Laar IR, Doornbos B (2013). "Geen quetiapine bij slaapstoornissen". Ned Tijdschr Geneeskd 157: A5740 (Batavice).
- ↑ Raviña E (2010). The Evolution of drug discovery, Wiley-VCH.
- ↑ https://web.archive.org/web/20131108013656/http://pdsp.med.unc.edu/pdsp.php
- ↑ 7.0 7.1 7.2 7.3 7.4 7.5 7.6 Jensen NH, Rodriguiz RM, Caron MG, Wetsel WC, Rothman RB, Roth BL (2008). "N-Desalkylquetiapine, a Potent Norepinephrine Reuptake Inhibitor and Partial 5-HT1A Agonist, as a Putative Mediator of Quetiapine's Antidepressant Activity". Neuropsychopharmacology 33: 2303-12.
- ↑ noradrenalinum = norepinephrinum
- ↑ Sato H, Ito C, Hiraoka K, Tashiro M, Shibuya K, H1 Funaki Y, Yoshikawa T, Iwata R, Matsuoka H, Yanai K (2015). "Histamine H1 receptor occupancy by the new-generation antipsychotics olanzapine and quetiapine: a positron emission tomography study in healthy volunteers". Psychopharmacology (Berl) 232 (19): 3497-505.
- ↑ http://goldbook.iupac.org/B00658.html
- ↑ Hasnain M, Vieweg WV, Howland RH, Kogut C, Breden Crouse EL, Koneru JN, Hancox JC, Digby GC, Baranchuk A, Deshmukh A, Pandurangi AK (2014). "Quetiapine, QTc interval prolongation, and torsade de pointes: a review of case reports". Ther Adv Psychopharmacol 4(3): 130-8.