Quintus Aelius Paetus
Appearance
Quintus Aelius Paetus (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus post annum 167 a.C.n.) fuit vir publicus ac militaris Romanus.
Gens
[recensere | fontem recensere]Pater eius Publius Aelius Q.f. Paetus anno 201 a.C.n. consul Romanus fuit.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Paetus anno 177 a.C.n. tribunus plebis erat et anno 174 patri mortuo augur successit[1]. Anno 170 praetor electus est. Anno 167 una cum Marco Iunio Penno consul nominatus est[2] atque provinciam Galliam Cisalpinam accepit. Ambobus consulibus bellum contra Ligures traditum est neque autem multum adepti sunt[3].
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Elimar Klebs: Aelius 104. In: Paulys Realencyclopädie der classischen Altertumswissenschaft (RE). Band I,1, Stuttgart 1893, Sp. 526–527.
- Tomasz Giaro, "[I 10] Ae. Paetus, Q." in Der Neue Pauly vol. 1 (Stutgardiae: Metzler, 1996. ISBN 3-476-01471-1) col. 170.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Titus Livius, Ab urbe condita XLI 21,8
- ↑ Livius, op.cit. XLV 16,1; Marcus Tullius Cicero, Brutus 109
- ↑ Titus Livius, op.cit. XLV 16,3; 17,6; 44,1.
Antecessores: Lucius Aemilius Paullus Macedonicus II et Gaius Licinius C.f. Crassus |
Consul 167 a.C.n. cum Marco Iunio Penno |
Successores: Gaius Sulpicius Gallus et Marcus Claudius Marcellus |