Quintus Caecilius Metellus Pius Scipio Nasica
In republica Romana Quintus Caecilius Metellus Pius Scipio Nasica (natus inter 100 et 95 a.C.n., mortuus 46 a.C.n.) erat fautor Pompei, post cuius necem bellum adversus Caesarem in Africa gerere usque ad mortem perseveravit. Consul autem anno 52 a.C.n. cum Pompeio fuit.
De familia
[recensere | fontem recensere]E patricia gente Corneliorum ortus, pater ei fuit Publius Cornelius Scipio Nasica Serapio, praetor anni 93 a.C.n., mater autem Licinia, filia celeberrimi oratoris Licinii Crassi. Iam adulescens erat cum ab avunculo suo Quinto Caecilio Metello Pio ex testamento adoptatus, qui pontifex maximus erat ac consulatum una cum Lucio Sylla dictatore anno 80 a.C.n. gesserat, nomen Quinti Caecilii Metelli Pii Scipionis Nasicae sumpsit. Ita ex duabus nobilissimis antiquissimisque familiis Romanis originem trahebat ; ipse autem Aemiliam Lepidam uxorem duxit[1] et cum triumviris adfinitate sese coniunxit : nam filiam suam Corneliam Metellam filio Licinii Crassi in matrimonium collocavit ; qui cum in expeditione adversus Parthos anno 53 a.C.n. cum patre occisus esset, atque Iulia, coniunx Pompei et filia Caesaris anno 54 a.C.n. mortua esset, viduus Pompeius viduam Corneliam anno 52 a.C.n. uxorem duxit[2], cuius socer atque socius in bello civili usque ad mortem Metellus Scipio remansit.
De cursu honorum
[recensere | fontem recensere]Rerum gestarum a Quinto Caecilio antiquissima nobis nota haec, quod Verri adfuit patronus adversus Ciceronem anno 70 a.C.n.. Pontifex incertum quo anno factus est ; minores deinde magistratus exercuit ab anno 59 a.C.n. usque ad praeturam anno 56 a.C.n. (vel secundum alios 55). 53 a.C.n. consulatum petiit, comitia vero ob rixas inter Clodianas ac Milonianas armatas manus haberi non potuerunt. Initio 52 a.C.n. ad interregnum ventum est. Post vero necem Clodii Pompei Magni partes amplexus est qui consul sine collega cum summo imperio factus est. Tunc Pompeius filiam Metelli Scipionis uxorem duxit ac socerum ad quinque ultimos anni menses, quamquam tum de ambitu reum[3], sibi collegam in consulatu assumpsit. Multas leges de iudiciis et de ambitu (!) et de magistratibus Pompeius eo anno ad populum tulit ; Scipio contra nihil aliud egit nisi legem Clodiam de censoribus, anno 58 a.C.n. a tribuno plebis Publio Clodio latam, abrogavit[4], quae lex censorem unum sine collegae adsensu vetabat in lectione senatus et ordinis equestris ad cuiusquam nomen censoriam notam adponere atque ob eam causam illum ex albo senatorum vel equitum eradere. Adfinitas societasque inter duos homines firma remansit adversus Caesarianos in bello civili. Die 1 Ianuarii 49 a.C.n. Scipio in senatu censuit Caesari ante certum diem exercitum dimittendum esse atque Romam privatum veniendum[5]. Quae sententia, postquam a senatu, auctore Pompeio, comprobata est, in bellum civile rem Romanam praecipitavit, dum Caesar metuens ne in potestatem inimicorum veniat, Rubiconem cum exercitu transit atque Italiam invadit.
De imperatore in bello civili
[recensere | fontem recensere]Anno 49 a.C.n., proconsul Syriae, cum Parthis pugnavit ac simul copias adversus Caesarem contraxit. Tunc imperatoris[6] titulum sibi assumpsit, quem Caesariani cum irrisione ei semper negaverunt. Anno vero 48 a.C.n. duas legiones in Macedoniam tramisit: Caesar Domitium Calvinum cum totidem legionibus ei opposuit. Tum quidem pugna decertare omiserunt, sed apud Pharsalum ex adverso pugnaverunt dum Domitius mediae aciei Caesarianorum praeest, Scipio autem mediae aciei Pompeianorum, cum illis militibus quos in Cilicia legerat. Post cladem Scipio in Africam contendit ubi reliquias Pompeianarum copiarum a Catone Uticensi collectas recepit[7] ac societatem cum rege Numidarum Iuba iniit (Caesar ei probro obiecit quod provinciam Africam regi pollicitus esset, auxilii pretio). Exercitus magni imperator, dum circiter 35 000 peditibus ac 14 000 equitibus imperat, elephantis praeterea ac nobilibus equitibus Numidis fretus, magna confidentia proelii potestatem Caesari faciebat. Sed a Caesare apud Thapsum die 6 Aprilis 46 a.C.n. victus est. In Hispaniam vero fugiens, postquam tempestate ad litora non longe ab Hippone Regio reiectus, navem suam circumventam ab hostibus vidit, mortem sibi ipse conscivit. Cum Titus Livius, tum multi alii scriptores antiqui hanc mortem tamquam exemplum fortitudinis ita narraverunt : postquam pectus suum gladio transfixit, cum a Caesarianis militibus, ubinam esset imperator, quaereretur, respondit eis : "Bene se habet imperator" ac statim sese in mare praecipitavit.
De denariis
[recensere | fontem recensere]Anno 47/46 a.C.n. Metellus Scipio quinque denarios signavit, tum cum Pompeianorum imperator cum Caesarianis bellum gerebat ; quod genus nummorum nonnumquam a numismatistis imperatorii dicuntur quia in bellis civilibus, moriente republica libera, nec e senatus consulto nec a magistratibus populi Romani ad eam rem designatis sed ab ipsis exercituum ducibus emittebantur, stipendium (et praemia) militibus ut solverent. Pleraque ectypa in denariis Scipionis ad Africam pertinent :
- Caput Iovis. Q METEL PIVS / Elephantus SCIPIO IMP[8]
- Idem caput Iovis cum sceptro et aquilae capite. METEL PIVS SCIP IMP / Sella curulis, spica frumenti, cornucopiae, trutina. CRASS IVN LEG PRO PR[9]
- Caput deae Africae spoliis elephanti coopertum, spica, aratrum. Q METELL SCIPIO IMP / Hercules in clava et leonis pelle nitens. EPPIVS LEG F.C.[10]
- Genius Africae leonis capite praeditus Q METEL SCIPIO IMP G.T.A (has litteras numismatistae Genius Terrae Africae interpretari solent) / Victoria alata stans , caduceum et clipeum tenens P CRASSVS IVN LEG PRO PR[11]
- Caput muliebre turritum, spica, caduceus, rostrum navis CRASS IVN LEG PRO PR / Tropaeum inter lituum et praefericulum METEL PIVS SCIPIO IMP[12]
Hi nummi nomina quoque duorum legatorum pro praetore nobis tradiderunt : P. Licinium Crassum Iunianum et Marcum Eppium.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Plutarchus, Cat. Min. 7.
- ↑ Plut., Pompeius 55.
- ↑ Dio Cassius 40.51 et 54. Plut., Pompeius 55.
- ↑ Dio Cassius 40.57.
- ↑ Plut., Caes. 30.
- ↑ Apud Romanos dux post magnam victoriam "imperator" a militibus suis adclamabatur.
- ↑ Dio Cassius 42.57.
- ↑ Babelon, Caecilia 47. Crawford 459/1.
- ↑ Babelon, Caecilia 49. Crawford 460/2.
- ↑ Babelon, Caecilia 50. Crawford 461/1.
- ↑ Babelon, Caecilia 51. Crawford 460/4.
- ↑ Babelon, Caecilia 52. Crawford 460/3.
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Appianus, libro secundo Bellorum civilium 24-25, 60, 87, 95-100.
- Bellum Africum.
- Caesar, libro primo De bello civili capitibus 1, 2, 4 et 6 necnon libro tertio cap. 4, 31, 33, 36-38, 57, 78-83, 90.
- Cassius Dio, libro XL Historiae Romanae cap. 51-53, 57 et XLI.51 et XLII.57 et XLIII.3-9.
- Cicero, De domo sua, 123
- In Verrem, secunda actione IV,79.
- Florus, quarto libro Epitomae Romanarum rerum, capite secundo.
- Flavius Iosephus, libro primo de Bello Iudaico 185
- ̽libro quarto decimo Antiquitatum Iudaicarum 125
- Lucanus libro secundo Pharsaliae 472-477 necnon libro septimo 221-223.
- Plutarchus, Pompeius 55, 58, 62, 66-67, 69, 84.
- Cato Minor 7 et 56-60.
- Caesar 30, 52-53
- Cicero 15
- Strabo, Geographica XVII.3.12.
- Suetonius, De Vita Caesarum, in Vita Divi Iuli 35 et 69.
- Titus Livius, Periocha 114.
- Valerius Maximus, libro tertio Factorum dictorumque memorabilium, 2,13 necnon libro nono 1.8 et 5.3.
- Velleius Paterculus, libro secundo Historiae Romanae, capitulo 54.
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Robinson Baudry, "Dénomination et identité familiale. L’exemple de Metellus Scipion", Pallas, 2021ː 235-242
- J. S. Richardson, "The Triumph of Metellus Scipio and the Dramatic Date of Varro, RR 3", The Classical Quarterly, 1983ː 456-463
Antecessores: Marcus Valerius Messalla Rufus et Gnaeus Domitius Calvinus |
Consul 52 a.C.n. cum Gnaeo Pompeio Magno III |
Successores: M. Claudius Marcellus et Servius Sulpicius Rufus |