Quintus Iunius Blaesus (consul 26)
Appearance
Quintus Iunius Blaesus (natus ignoto anno, mortuus anno 36) senator Romanus fuit. Patrem Quintum Iunium Blaesum legatum in Pannoniam secutus est, anno 22 ipse legatus patris in Africa fuit. Anno 26 consul suffectus creatus est. Anno 36, cum Tiberius imperator Blaeso sacerdotia negavit, cum fratre mortem voluntariam petivit[1]. Nam haec sacerdotia Blaeso promissa erant, cum Lucius Aelius Seianus viveret. Quod nunc negata sunt, Blaesi indicium mortis viderunt[2].