Jump to content

Rachel Hunter

E Vicipaedia
Rachel Hunter anno 2008

Rachel Hunter (Aucopoli in Nova Zelandia nata die 8 Septembris 1969) ostentatrix et actrix Nova Zelandiae est.

Vita et familia

[recensere | fontem recensere]

Nova in Zelandia orta Rachel anno 1990 Roderico Stewart cantori Scotico nupsit et cum eo duos filios habet. Anno 2006 divortium fecerunt. Hodie Rachel Hunter Angelopoli vivit.

XVII annos nata Hunter ostentatrix operam dare coepit, inter alia in periodicis Sports Illustrated et Cosmopolitan. Praeterea in pelliculis atque seriebus televisificis variis egit[1]. Anno 2004 eius imagines etiam in periodico Playboy depictae sunt.

David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
  • Rachel Hunter in Imdb (Anglice)
  • Pagina personalis