Radiatio gamma
Radiatio gamma (symbolo γ seu , litterae Graecae "gamma") est radiatio electromagnetica altae energiae tabi radioactiva nucleorum atomorum facta. Consistit radiatio gamma ex undis brevissimis at simul energia photoni altissima.
Radiatio
[recensere | fontem recensere]Radiatio in genere est energiae vel emissio vel transmissio ex undis et particulis composita. Radiatio gamma imprimis ex undis, quae energiam, at non materiam, portant, composita est.
Undae
[recensere | fontem recensere]Undae per longitudinem λ et amplitudinem A describuntur.
Radiatio electromagnetica
[recensere | fontem recensere]Radiatio electromagnetica per oscillationes camporum et electricorum et magneticorum consistit, igitur maxima in parte ex undis composita est. Amborum camporum anguli inter se 90° formant, ambi inter se perpendiculariter velocitate alta currunt.
Energia
[recensere | fontem recensere]Energia (SI unitate Joulium, symbolo J) est quantitas conservata. Cum undae movent, eis energia cinetica sunt. Praeterea radiationi gamma etiam energia potentialis , campis et electricis et magneticis causa, est.
Historia
[recensere | fontem recensere]Anno 1900 Paulus Villard radiationem γ invenit, dum ex radio radiationem emittantem investiget. Notio "gamma" radiorum ab Ernesto Rutherford anno 1903 decreta est. Primum a radiatione X dignota est, causa undarum longitudine, quae mox infra m inventa fuit; hodie sane a radiatione Roentgeniensi secundum originem distinguitur: Orta est radiatio gamma ex nucleo atomorum, at radiatio Roentgeniana ex electronibus, extra nucleum.