Jump to content

Radulphus Brauksiepe

E Vicipaedia
Wikidata Radulphus Brauksiepe
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 14 Martii 1967; Hattingen
Patria: Germania

Familia

Coniunx: unknown value
Radulphus Brauksiepe anno 2014

Radulphus (Theod. Ralf) Brauksiepe (natus die 14 Martii 1967 in oppido Hattingen) vir publicus Theodiscus et sodalis factionis CDU est.

Iuventus et munus

[recensere | fontem recensere]

Anno 1986 Brauksiepe testimonium maturitatis accepit ac deinde Bauci oeconomiae studebat. Anno 1990 diploma oeconomici accepit. Deinde in universitate operam dedit et anno 1995 doctor oeconomiae promotus est.

Brauksiepe uxorem duxit ac quattuor liberos habet.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Brauksiepe anno 1983 ad Unionem Iuvenilem atque ad CDU accessit. Annis 1996 - 2000 praeses Unionis Iuvenilis Rhenaniae Septentrionalis-Vestfaliae fuit. Praeterea in consociatione christiana opificum (CDA) operam dat. Anno 1998 primo legatus ad Dietam Foederalem Germaniae electus est et ad hunc diem manet. Nam etiam comitiis 22 Septembris 2013 legatus ad Dietam Foederalem electus est[1]. Etiam anno 2017 legatus ad Dietam Foederalis electus est.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]