Jump to content

Raimundus Thornton Chandler

E Vicipaedia
Wikidata Raimundus Thornton Chandler
Res apud Vicidata repertae:
Raimundus Thornton Chandler: imago
Raimundus Thornton Chandler: imago
Nativitas: 23 Iulii 1888; Sicagum
Obitus: 26 Martii 1959; La Jolla
Patria: Civitates Foederatae Americae
Nomen nativum: Raymond Thornton Chandler

Familia

Coniunx: Cissy Pascal

Memoria

Sepultura: Mount Hope Cemetery

Raimundus Thornton Chandler (natus Sicagi die 23 Iulii 1888; mortuus in La Jolla Californiae die 26 Martii 1959), alumnus Collegii Dulvicensis, fuit scriptor Americanus mythistoriarum legalium ac criminalium. Inter primos auctores cum novellis de biocolytis propria iura sequentibus numeratur. Pro mythistoriis figuram melancholici atque moralis inquisitoris Philippi Marlowe excogitavit. Praeter criminalia opera narratiunculas multas et fabulae libellos pepigit. In America velut Dashiell Hammett serierum nigrarum criminalium creator maxime inclytus fuit.

Pellicula secundum mythistoriam The Big Sleep

Raimundus Chandler filius ingeniarii Mauritii Beniamin Chandler et Florentiae Chart Thornton fuit, qui Religiosae Amicorum Sodalitati aedhaerebant. Pater Philadelphia oriundus fuit, cum mater Hibernica esset. Mulierem novam adamans tata familiam deseruit: divortio facto itum est cum matre in Angliam anno 1895. Raimundus annis inter 1900 et 1905 Collegium Dulvicense frequentavit ubi linguarum alienarum et philologiae classicae amore captus est. Biennium in examine finali parando agebat, ut se pro servitiis publicis Britannicis (Civil Service) offerret. Huic ambitioni et commercialia Lutetiae ediscebat et eruditione privata in Germania fruebatur.

Revera anno 1907 laude summa examinatus inter canditatos DC locum tertium obtinuit. Menses sex pro ministerio exercitus navalis Britannici laboravit et, postquam dimissionem petivit, interdum in Collegio Dulvicensi magistri subsidiarii munere functus est. Cum Ricardum Barham Middleton poetam convenisset, consilium cepit de cursu honorum litterariorum.[1]. Inde ab anno 1908 Londinii pro ephemeride "Daily Express" laboravit et postea -tamquam diurnarius independens - pro foliis liberalibus "The Westminster Gazette" et periodico septimanali "The Academy". Ibi vulgari iussit documentarias fabulas, recensiones, satirica, commentarios. Tunc poemata XXVII legibilia erant apud "Chambers' Journal", "The Westminster Gazette", "The Academy" et "The Spectator".

Anno 1912 in Status Unitos reversus post moras Urbe Sancti Ludovici et Omahae in California vitam degebat armeniaca carpens et res athleticas vendens. Anno consecuo post hebdomadas sex solummodo ratiocinator fuit. In officina lactaria Los Angeles Creamery scientias novas mathematicas bene adhibere potuit. Anno 1917 voluntarius in exercitu Canadae stipendia meruit, quem anno 1919 reliquit. Cum matre in Californiam iit; anno 1924 in matrimonium duxit Margaritam Caeciliam Bowen quae annis XVIII maior natu erat. Chandler usque annum 1932 varium in modum pecuniam fecit, e.g. velut director fabricarum eliquatoriarum. Munera lucrativa perdens decisionem de criminalibus fabulis scribendis fecit. Anno 1933 prima narratiuncula praetitulata Blackmailers Don't Shoot in periodico "Black Mask" edita est, ubi saepe ei generi concessum est. Tunc aliae tales historiunculae prelo mandatae sunt; quibus Chandler artem ediscere potuit antequam mythistorias longas concinnaret. Constat narratiuncularum diversarum argumenta in fabulas Milesias maiores mutata esse.

Mythistoria prima The Big Sleep (unde pellicula facta est) anno 1939 felicissimum eventum habuit; anno 1943 fabularum libellorum scriptor Ruscisilvam petivit ubi cum Gulielmo Wilder sententias pro Double Indemnity scripsit. Insuper libellum pro pellicula classica The Blue Dahlia confecit. Labore pelliculari haud contentus querelae cum scaenarum moderatoribus et pellicularum patronis turpilucricupidis ortae sunt. Tamen mythistorias scribere pergebat, velut The Long Good-Bye quod opus exemplo optimo erat. Anno 1955 praemium a societate "Mystery Writers of America" recepit. Fabulae autem Romanenses Playback et Poodle Springs (non terminata), quae postea in lucem prolatae sunt, multo peiores eveniebant.

Uxore anno 1954 mortua Chandler annuntiavit suicidium. Mense Februario 1955 in lavatione pluvia se necare temptavit. Annis sequentibus et in America et in Europa vixit alcoholismo laborans.

  • The Big Sleep (1939)
  • Farewell, My Lovely (1940)
  • The High Window (1942)
  • The Lady in the Lake (1943)
  • The Little Sister (1949)
  • The Long Goodbye (1954)
  • Playback (1958)

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Thomas Degering: Raymond Chandler. Mit Selbstzeugnissen und Bilddokumenten (= Rowohlts Monographien. 377). Rowohlt, Reinbek apud Hamburgum 1989, ISBN 3-499-50377-8.
  • Tom Hiney: Raymond Chandler. A Biography. Chatto & Windus, Londinii 1997, ISBN 0-7011-6310-0.
  • Fredric Jameson: Raymond Chandler: The Detections of Totality. Verso, Londinii/Neoeboraci 2015, ISBN 9781784782160.
  • Frank MacShane: The Life of Raymond Chandler. E. P. Dutton, Neoeboraci 1976, ISBN 0-525-14552-4 (In versione Theodica: Raymond Chandler. Eine Biographie. Diogenes, Turici 2009, ISBN 978-3-257-06708-8).
  • Tom Williams: Raymond Chandler. A Life. A Mysterious Something in the Light. Aurum, Londinii 2012, ISBN 978-1-84513-526-3.
  1. Raymond Chandler: Raymond Chandler Speaking, Dorothy Gardiner, Kathrine Sorley Walker (ed.), p. 24, Houghton Mifflin Company, 1962, ISBN 978-0-520-20835-3.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]