Jump to content

Raimundus VI (comes Tolosae)

Latinitas bona
E Vicipaedia

Raimundus VI (natus 27 Octobris 1156; mortuus 2 Augusti 1222) fuit comes Tolosae et marchio Provinciae ab anno 1194 usque ad 1222, comes autem Melgoriae ab anno 1173 usque ad 1190. Fuit filius comitis Raimundi V et Constantiae uxoris eius.

Expeditio sacra in Albigenses re vera contra Raimundum sociumque suum Raimundum Rogerium Trencavel directa est. Anno 1215, a Cruce signatis debellatus, Raimundus Romam profectus est ad Concilium Lateranense IV ut supplicationem faceret restitutionis terrarum suarum, sed frustra.

Familiaris eius fuit poeta anonymus Carminis de expeditione sacra, qui cum Raimundo Romam adivit et de Concilio cantavit. Eo tempore aulam Tolosanam frequentaverunt trobatores inter quos Raimundus de Miraval; ille et comes ipse, cum carmina inter se miserunt, agnomini usi sunt ambo "Audiart". Comes etiam cum Guidone de Caballione anno 1215 carmina mutuavit.[1]

Quinque mulieres in matrimonium duxit, videlicet:

  1. die 12 Septembris 1172 Ermessenda de Pelet (comitissa Melgoriensis) (mortua 1176)
  2. inter annos 1176 et 1179 Beatrix filia Raimundi I Trencavel, quam reiecerit anno fere 1193, e qua genuit:
  3. mense Octobri anni 1196 Ioanna filia Henrici II regis Angliae (mortua 1199) e qua genuit:
    • Raimundus (1197-1249) qui post patris mortem comes fuit
  4. anno fere 1200 Domnicella Cypri (cuius nomen nescitur), filia Isaacii Comneni, quam anno fere 1202 reiecit
  5. mense Ianuario anni 1203 Alienora (mortua 1226) filia Alphonsi II regis Aragoniae
  1. Joseph Anglade, Les troubadours de Toulouse (Tolosae: Privat, 1928) pp. 14-17-18.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Jean-Luc Déjean, Les comtes de Toulouse, 1050-1250 (1979) pp. 241-327
  • Dominique Paladilhe, Simon de Montfort. Lutetiae: Perrin, 1988. ISBN 2-262-01291-1