Rainerius Montisferrati (Caesar)
Appearance
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1162; Pedemontium
Obitus: 1183; Constantinopolis mediaevalis
Patria: Imperium Byzantinum
Obitus: 1183; Constantinopolis mediaevalis
Patria: Imperium Byzantinum
Familia
Rainerius Montisferrati (natus 1162; mortuus 1182 seu 1183) fuit nobilis Italianus (filius Guillelmi V marchionis Montisferrati) qui in matrimonio familiae imperiali Byzantinae iunctus est. Duxit enim anno 1180 uxorem Mariam Comnenam, imperatoris Manuelis I filiam quam ex uxore prima Bertha de Sulzbach genuit, et ob hanc rem nomine novo "Ioannes" tituloque "Caesar" (Graece Ἰωάννης ὁ Καίσαρ) appellatus est. De matrimonio Robertus de Torigneio in Chronicis suis sub anno 1180 refert:
- [Manuel] fecit coronari Rainerium, filium marchisi Montis Ferrati, cum filia sua quam ei dederat; et dedit ei honorem Thesolonicensium, qui est maxima potestas regni sui post civitatem Constantinopolitanam.[1]
Maria iussu Andronici imperatoris anno 1182 ab eunucho Pterygionita pharmacis interfecta, Rainerius etiam eodem fere tempore necatum esse censetur.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Robertus de Torigneio, Chronicon anno 1180 vol. 2 p. 87 Delisle
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- "Ranieri di Monferrato" e Medieval Lands (situs a Carolo Cawley elaboratus apud FMG)