Ralphus Brinkhaus
Ralphus (Germanice Ralph) Brinkhaus (natus die 15 Iunii 1968 in oppido Wiedenbrück) rerum politicarum peritus Germanicus factionis CDU est.
Iuventus et munus
[recensere | fontem recensere]Brinkhaus anno 1987 scholam reliquit et testimoniummaturitatis adeptus est. Deinde apud "Robert Bosch GmbH" tirocinium absolvit et tum militavit. Apud Universitatem Hohenheim (Stutgardiae) oeconomiae studebat et postea consiliarius vectigalium operam dedit.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Anno 1984 Brinkhaus ad Unionem Iuvenilem accessit et anno 1998 ad factionem Christianam Democraticam. Ab anno 2009 legatus ad Dietam Foederalis Germaniae electus et annis 2013 et 2017 iterum creatus est. Die 25 Septembris 2018 in electione praesidis fractionis legatorum CDU/CSU contra Volkerum Kauder victor abiit atque novus praeses fractionis nunc est. Legati consilia cancellariae Angelae Merkel et eius adlati Volkeri Kauder contenti non esse visi sunt[1].
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Ralphum Brinkhaus spectant. |