Ranulphus de Glanvilla
Ranulphus de Glanvilla[1] (anno circiter 1112 natus; mortuus anno 1190) fuit iudex, ab anno 1180 usque ad 1189 iusticiarius regni Angliae, rege Henrico II, et custos reginae Alienorae (quae in castello Wintoniae incarcerabatur). Nomen eius ad tractatum de legibus et consuetudinibus regni Angliae, eo tempore confectum, attribuitur, sed an Ranulphus de Glanvilla ipse hoc opus conscripserit haud liquet. A rege Ricardo, Henrici filio, ab officiis anno 1189 delectus est, sed cum rege in tertia expeditione sacra participavit. Ibi ad obsidionem Acconis aegrotans mortuus est.
In matrimonium duxit Bertham de Valoignes filiasque tres genuit. Hubertus Walterus, filius Mathildis de Valoignes (Berthae sororis) et Ranulphi de Glanvilla alumnus, iusticiarius meruit Ricardo rege.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Apud fontes nonnullos "Ranulfus de Glanvilla"
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Richard Mortimer, "The Family of Rannulf de Glanville" in Bulletin of the Institute of Historical Research vol. 54 (1981) pp. 1–16 Textus venalis
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- "Ranulf de Glanville" e Medieval Lands (situs a Carolo Cawley elaboratus apud FMG)