Rapperia
Rapperia, Latinitate pura ensis Hispanus,[1] est gladii genus, lamina satis longa et angusta, acutissima mucrone, composito et ornato capulo, quod usum habebat praesertim in Europa saeculis sexto decimo et septimo decimo, maxime ad punctim feriendum.
Capulum implicatum rapperiae ita construitur ut manum tenentem protegat. Lamina longa interdum satis lata erat ut plaga caesim aliquanto dare posset, sed aptior erat pungendo--eo enim tempore invaluit doctrina Vegetii, qui vehementer suasit punctim neque caesim pugnandum esse.[2] Utcumque aciem habere poterat acutam, sive omnino sive partim, nempe a media lamina usque ad mucronem (ut commemorat Rodulphus Capoferrus, artis digladiandi magister saeculi 17), sed etiam omnino sine acie fieri poterat, quails rapperia "stochus" (vulgo estoc) nuncupari potest.[3]
Gladii partes
[recensere | fontem recensere]Capulus
[recensere | fontem recensere]Rapperiae capulus habere solet non tantum crucem sed etiam anellos, arcus ad digitorum articulos tegendos, et alia instrumenta tectiva ex specie ensis pendentes. Pomellum pinguem etiam praestare solet, quo ferrum longum libretur.
-
Capulus rapperiae
-
Capulus rapperiae
-
Capulus rapperiae
-
Capulus rapperiae
Lamina
[recensere | fontem recensere]Alii magistri laminae partes aliter numerant, sed generatim pars prope crucem nominari potest "locus firmior" (vulgo forte), ea autem prope mucronem "locus infirmior" (vulgo debole vel foible).[4]
Fontes
[recensere | fontem recensere]- 1511 Monstrae Factae apud Chassagniam:
- Claudius Jornandi habet unam bonam Rapperiam et unam dagam.
- 1519 Acta Consilii Genavensis:
- Ipsique asserti sindici plura generalia et inordinata consilia, tam in eodem claustro quam in Domo civitatis, teneri fecerunt, in quibus infallenter assistebant filii familias, servitores stupharum et alii mecanici et foranei, defferentes rapperias et pugniardos more bellico. (19.113, Aug. 1519.[5])
- Item fuit loquutum de hiis qui defferunt rapperias, quod locatur domino nostro episcopo, ut fiant cride prohibentes gladios offensibiles et defensibiles portari. (19.123, Sept. 1519.[6])
- 1520 epistolae Domini B. Hughes:[7]
- ...rapperiae seu spatae aut alii gladii offensibiles...
- 1523—1559: Archivi Departimentales "B. 3780"
- Tunc dictus Jacquemetus incipit dicere : "Vos eritis michi testes quomodo ipse" deponit michi preysoneriam." — Tunc dictus Franciscus evaginavit ejus rapperiam dicendo : " Per sanguinem Dei, si sint aliqui qui apponant manum, ego ipsos tronchabo caput. » (1534)
- PVNCTIO SVPERNA CONTRA INFERNAM ENSIs HISPANI.
- 1579 Gunterrodt De Veris Principiis Artis Dimicatoriae Tractatus Brevis, pp. D3v—D4r[nexus deficit]:
- Octauo: Framea Rappier
Nono: framea chiroteca ferrea ex lorica addita ſinisſtræ; quod genus Italis valde est commune. Rappier und Banzerhentzschuch Decimo: Framea adiuncto pallio, apud Hiſpanos fertur præ cæeteris esse vſitata. Rappier und mantel. Vndecimo: Framea dextra, pugio ſinistra, apud Gallos & omnes ferè exteras nations frequentißimum genus armorum. Rappier und Dolch. Duodecimo: Framea coniuncta pelta, parma clypeo, (quem repererunt PROETVS & ACRISIVS inter ſe belligerantes, ſiue Chalcus Athamantis filius). . . . Rappier und Bucklier / Schildt/ Tartzschen.
- Rapier. Enſis. gal. rapier.
- 1670 Pexenfelderi Apparatus Eruditionis, Index V, p. 116:
- Rappier / verutum.
- 1678 Du Cange Glossarium Mediae et Infimae Latinitatis:
- ¶ RAPPERIA, Gladius longior et vilioris pretii, Rapiere. . . . Ducit Borellus a Græco ῥαπίζειν, Cædere.
- 1691 Stieler, Der Teutschen Sprache Stammbaum und Fortwachs oder Teutscher Sprachschatz, p. 1498
- Rappir / das / enſis, vetuſtiſſimum teli genus in Svevia à Raffen / sive Rappen / qvia manu corripitur atq3 vibratur. Hodiè uſurpatur pro rude gladiatoriâ ferreâ ſeu palæſtricâ, ein Fechtdegen.
- 1737 Wachter, Glossarium Germanicum, p. 1236
- RAPIER, gladius præacutus. Id eſt, ſchrappier raſor vel ſcarificator, prout vel a ſchrappen vel a ſchreppen derivatum. SAXO Grammaticus Lib. 4. Erat regi inuſitati acuminis gladius, SKREP dictus, qui quodlibet obſtaculi genus, uno ferientis ictu, medium penetrando diffinderet. Ab hoc gladio, ſi quid video, omnes poſtea gladii ejusdem acuminis dicti ſunt ſchrepper, & expulſo ſibilo rapier. Gallis rapiere eſt gladius vetus & inutilis, quia ſolent verba Germanorum in deteriorem partem accipere, ut fatetur MENAGIUS.
- 1741 Frisch, Teutsch-Lateinisches Wörterbuch vol. 2, p. 87a:
- Rappier, n.
- vom Franz. rapiere, framea, verutum gladiatorium
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Appellatio ensis Hispanis inveniri potest apud Mair (vide fontes), sed cavendum est ne cum gladio Hispaniensi (id est gladio militibus Romanis antiquis usitatissimo) neque cum machaera Hispana (id et quod multi nunc dicunt "falcatam") confundatur.
- ↑ Vegetii, Epitome Rei Militaris 1.12:
- Praeterea non caesim sed punctim ferire discebant. Nam caesim pugnantes non solum facile uicere sed etiam derisere Romani. Caesa enim, quouis impetu ueniat, non frequenter interficit, cum et armis uitalia defendantur et ossibus; at contra puncta duas uncias adacta mortalis est; necesse est enim, ut uitalia penetret quicquid inmergitur. Deinde, dum caesa infertur, brachium dextrum latusque nudatur; puncta autem tecto corpore infertur et aduersarium sauciat, antequam uideat. Ideoque ad dimicandum hoc praecipue genere usos constat esse Romanos....
- ↑ Du Cange, s.v. stochus:
- ¶ STOCHUS, Ital. Stocco, nostris Estoc vel Estocade, Ensis species. Vide Menagium et Ferrarium in Stocco. Statuta castri Redaldi lib. 2. fol. 39. v°: Declaramus quod arma vetita sint infrascripta, videlicet, lancea, spata, cultellus, sive daga, et cultellessia, Stochus,...... et omne alius ferrum strictum et acutum simili Stoco.
- ↑ Hae formae Latinae apud Mair inveniuntur (cum is ita partes nominet non ensis Hispani sed gladii longi): p. 92:
- Locus uel pars enſis firmior is dicitur, qui continetur à cruce enſis, usq3 eius mediũ, Infirmior uero, à medio ad mucronem usq3 porrigitur
- ↑ Registres du Conseil de Genève 8, 1922, p. 347.
- ↑ Ibidem p. 359
- ↑ Pièces Historiques, Suppl. 71.