Jump to content

Regina regnans

E Vicipaedia
Protome Scemiophridis, primae pharaonis Aegypti quae mulier saeculo duodevicensimo aut septimo decimo a.C.n. certo rexit.

Regina regnans est monarcha muliebris, gradu tituloque regi par, quae suo iure regnum regit; contra reginam coniugem, quae est uxor regis regnantis, et reginam regentem, quae monarcham immaturum custodit et pro tempore pro eo regit, num de iure cum aliis, potestate partita, aut de facto sola regens. Ea aliquando rex muliebris appellatur.[1][2]

Principissa regnans vicissim est monarcha muliebris quae suo iure principalitatem regit; imperatrix regnans est monarcha muliebris quae suo iure imperium regit.

Margareta I, regina Daniae.
Margareta II, regina regnans Daniae ab anno 1972 usque ad 2024.

Monarchis muliebribus in Africa antiqua, Persia antiqua, et quibusdam culturis Asianis et Pacificis, atque in aliquot civitatibus Europaeis, datum est titulus regis vel eius paris, sicut pharao, cum sexus nihil ad munus pertineat, aut masculinam vocabuli formam in linguis quibus sunt genus grammaticum ad nomina describenda adhibetur. Exempli gratia, Irene Atheniensis, imperatrix Byzantina, se aliquando appellabat basileum (βασιλεύς), potius quam basilissam (βασίλισσα), et diadema Mariae Hungaricae nomine Regi Hungariae anno 1382 impositum est.

Inter Davidicos Regni Iudae monarchas, mentionem unius reginae regnantis fit, mulieris nomine Athaliah, sed Biblia Hebraica eam reginam quae regnum perperam occupavit appellat.

Nexus interni

  1. Jason Thompson (2015). Wonderful Things - A History of Egyptology - Volume 2 - The Golden Age: 1881–1914. American University in Cairo Press. p. 16 .
  2. Parvin Torkamany Azar (Februarius 2010). "The Author's Attitude of the Book 'Tarikh-i-Shahi' on Women Kings". Journal of Woman in Culture Arts 1 (2) .

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Cooney, Kara. 2020. When women ruled the world: six queens of Egypt. Vasintoniae: National Geographic. ISBN 9781426220883 (charta), ISBN 142622088X (charta).
  • Monter, William. 2012. The Rise of Female Kings in Europe, 1300–1800. Portu Novo: Yale University Press. ISBN 9780300173277.
  • Quilligan, Maureen. 2021. When women ruled the world: making the Renaissance in Europe. Novi Eboraci: Liveright Publishing Corporation. ISBN 9781631497964.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad reginam regnantem spectant.