Jump to content

Murcianum

E Vicipaedia
(Redirectum de Regio Murciae)
Wikidata Murcianum
Res apud Vicidata repertae:
Murcianum: insigne
Murcianum: insigne
Murcianum: vexillum
Murcianum: vexillum
communitas autonoma Hispaniae
Civitas: Hispania
Locus: 38°0′0″N 1°50′0″W
Situs interretialis

Fines

Procuratio superior: Hispania
Territoria finitima: Communitas Valentiana, Vandalitia, Castella-Manica

Forma

Area: 11 313 chiliometrum quadratum
Caput: Murcia
Subdivisiones: Murcia, Murcia Province

Gestio

Praefectus: Fernando López Miras
Consilium: Regional Assembly of Murcia

Vita

Incolae: 1 518 486
Zona horaria: UTC+1, UTC+2

Tabula aut despectus

Murcianum: situs
Murcianum: situs
Vide etiam paginam discretivam: Murcia (discretiva).

Murcianum[1] seu Mavitania[1] (Hispanice: región de Murcia) est communitas autonoma Hispanica, cuius maior pars ad historicum territorium Regni Murciani (e provincialibus saeculi XIX divisionibus territoria deducta sunt) correspondet, formata ex occupatione Christiana et hoc Regno colonizato a Catalaunis, Castellanis atque Aragoniensibus praesertim et coronarum Aragoniae (saeculo XIII) ac Castellae (e saeculo XIII usque ad Civitatis Hispanicae apparitionem) historica pars. Hiberiae Austroriente, inter Vandalitiam ac Communitatem Valentianam et inter litus Mediterraneum ac Castellam-Manicam, sita. Eius caput urbs Murcia sive Murtia sive Vergilia (Hispanice; Murcia et Valentiane; Múrcia) est et aliae praecipuae urbes Carthago Nova sive Carthago Spartaria sive Carthagenna (Hispanice et Valentiane; Cartagena) et Eliocrata[2] sive Eliocroca[3] (Hispanice; Lorca et Valentiane; Llorca) sunt. Antique et historice provinciae Albasitensis pars ad hanc regionem pertinebat, quoad anno 1833 regio in provincias duas divisa sit, anno 1982 ingrediens velut pars in autonomiam Manicensem.

Paene tertia pars totius numeri incolarum in Murcia in eius capite vivunt et regio maxima fructuum, holerum atque florum productoria in Europa est. Sunt praecipua vineta prope municipia Bullas (Hispanice; Bullas et Valentiane; Bulles), Ieclam (Hispanice; Yecla et Valentiane; Iecla) et Gemellas[4] (Hispanice; Jumilla et Valentiane; Jumella). Eius territorium calidum, aridum est, sed eius agricultura traditionaliter irrigationis est. Aquae comparatio a flumine Tadere (Hispanice et Valentiane; Segura) originem trahit. Regionis cacumen est mons Episcopi (Hispanice; Los Obispos et Valentiane; Els Bisbes), 2 015 metra altus.

Secundum Dictionarium Toponymiae societatis Porto Editora, toponymorum et Hispanici Murcia (unde Latine "Murcia") et Lusici Murça (Latine; "Moyses") origo Arabicum anthroponymum موسى, Mūsā transcriptum et Latine "Moyses", est, quod satis vulgare Mosarabicā epochā erat et cui circum saeculum XIV r intercalatum est.

Secundum Lexicon Universale Iohannis Iacobi Hofmanni, Regio Murciae Latine etiam Mavitania nuncupari postest, cuius nomen, secundum Dictionarium Geographico-Etymologicum Hispaniae Antiquae Michaelis Cortés y López, ex Hebraico anthroponymo מוות, "mortalem rem" significante et Maveth transcripto, ortum est.

Theatrum Romanum Carthaginis Novae.
Taifa Murciae circa annum 1037.

Karthaginenses stativum portum commercialem apud Carthaginis Novae litus condidere. Karthaginensibus mercatoribus montanum territorium mere Hiberica eorum litoralis imperii interior regio erat. Per Romanam perihodon Murcia non erat sed eius praesentes limites intra provinciam Hispaniam Tarraconensem fuere. Mauris gubernantibus, qui magnae scalae irrigationem e qua Murciana agricultura pendet introduxere, provincia Regnum Theodomiri (Arabice; تدمير et Hispanice; Tudmir sive Todmir) nuncupabatur; quod, secundum Dresen, saeculi XI Arabem cartographum cum domicilio in Sicilia, urbes Auraiolam (Hispanice; Orihuela et Valentiane; Oriola), Eliocratam (Hispanice; Lorca et Valentiane; Llorca), Mulam (Hispanice et Catalanice; Mula) et Saltigos (Hispanice; Chinchilla de Monte-Aragón) includebat.

Regnum Murciae independens taifa cum capite Maura urbe Murcia facta est, collapso Omayadico Caliphatu Cordubae (saeculo XI). Maura taifa Murciae etiam Albasitum et Portus Magni partem includebat. Post proelium in Sacraliis anno 1088 Almoravidum dynastia taifas voravit et denui Hispaniam Islamicam coniunxit. Ferdinandus III Castellae Mauri regis Murciani submissionem anno 1243 prout Foederis Alcarazensis cognitionem accepit.

Solito modo, Musulmani ex urbibus deducti sunt, Ferdinandi heres Alphonsus X Castellae, qui fructus est regenda valde deserta Murcia, finitimum regnum in regiones tres divisit administrativis propositis, quae commendatae sunt respective ad concilia realengi (Hispanice; concejos de realengo), ad ecclesiasticos dominos saeculares, velut praemium propter contributiones in Recuperatione et ad Ordines Militares saeculo XI conditas. Alphonsus X Taifam Murciae sicut Regnum Murciae et Dominium Carthagennae omnino anno 1266 annexuit, et technice vassalum Hispaniae regnum remansit usque ad reformationes liberalis constitutionis anno 1812. Murcia regio autonoma anno 1982 facta est.

Castellana Murciae occupatio significativa fuit quoniam antiquum accessum ad Mare Mediterraneum primum dedit et Regni Aragoniae expansionem finivit, quod se versus Meridiem iuxta litus moverat.

Septemtrionale montis Revolcadorum (Hispanice; Revolcadores) latus.

Regio in Orientali Cordillerarum Baeticarum (Hispanice; Cordilleras Béticas) parte sita est et earum orographiā afficitur. Haec iuga montium divisa sunt in Iuga Praebetica, Subbaetica et Paenibaetica (e Septemtrione in Meridiem).

Satellitale Regionis Murciae photographema.

Traditionaliter consideratum est cacumen Revolcadores, homonymo in iugo, altissimum locum in Regione Murciae, 2 027 metra celsum, esse; sed secundum recentes Servitii Nationalis Informationis Geographicae Hispaniae mensuras, Revolcadores cum 1 999 metrorum altitudine apparet et mons Episcopi (Hispanice; Los Obispos et Valentiane; Els Bisbes), aliquanto versus Septemtrionem situs, altior est (cum 2 015 metris).

Circiter 27% Murciani territorii velut montes, 38% velut intramontanae depressiones atque concurrentes valles et reliquae 35% velut planities atque oropedia describi possunt.

Climatologia

[recensere | fontem recensere]

Regio Murciae semiaridi typi climate Mediterraneo fruitur, cum placidis hiemibus (cum media 11 °C Decembri ac Ianuario) et calidis aestatibus (ubi quotidiana maxima temperatura regulariter 40 °C superat). Media annua temperatura 18 °C est.

Cum pauca praecipitatione circa inter 300 et 350 mm per annum, regio inter 120 et 150 dies per annum habet ubi caelum totum apertum est. Aprilis et October maximae praecipitationis menses sunt, cum magna nubifragia crebra eodem die sunt.

Ab mari distantia et prominentia thermicas dissimilitudines inter litus et intestinas terras, faciunt, praesertim hieme, ubi temperatura infra 10 °C rare descendit, dum intestinis in regionibus minima temperatura 6 °C superare non solet et praecipitationis gradus maior est (usque ad 600 mm).

Urbs Murcia seu Vergilia temperaturae verticem saeculi XX in Hispania habet. Attacti sunt 46,1 °C (115 °F) die 4 Iulii 1994. Anni 2005 hiems iamdudum frigidissima fuit, cum nive adhuc Murciano in litore casa.

Hydrographia

[recensere | fontem recensere]
Flumen Tader per Pontem Veterem capitis Murciani transeuns.

Hydrographicum regionis rete flumine Tadere (Hispanice et Valentiane; Segura) et eius tributariis constituitur, quae sunt:

Propter incapacitatem praebendae aquae in pelvi Taderis, contributiones ad huius fluminis pelvem e pelvi Tagi per transfusionem e Tago in Tadere oriuntur.

Satellitale lacunae Belich photographema.

Maximus naturalis lacus in Hispania in regione inveniri potest: lacuna Belich[7] (Hispanice et Valentiane; Mar Menor). Est aquae salsae lacuna, Mari Mediterraneo contermina. Cuius speciales oecologicae et naturales characteres Belich unicum naturalem locum et maximum aquae salsae lacum in Europa faciunt. Semicirculari cum forma, separatum est a Mari Mediterraneo harenosā laciniā 22 km longā et inter 100 ac 1 200 m amplā, Vado Belichensi (Hispanice; Manga del Mar Menor et Valentiane; La Mànega del Mar Menor) nuncupatā. Lacuna a Consociatione Nationum Zona Specialiter Protecta Ponderis Mediterraneo designata est. Cuius litoralis perimetros 73 km litorum habet ubi actae se continenter sequuntur cum crystallina clara brevi aqua (cuius maxima profunditas metra septem non superat). Lacus aream 170 chiliometrorum quadratorum habet.

Tetraclinis articulata, endemica species. In Fodinis Romanis Neocarthaginensibus situm exemplar.

Climatica Regionis Murciae condicio iam descripta varium panorama et valde dissimile in eo ad floram attinente conformat. In intestinis montanis zonis, cum maiore pluviometria, praesens tegmen vegetale ad quamvis zonarum inter Baeticas aut Castellanas phytobiologicas regiones assimilabile est, quod componunt pinus in eius subspeciebus hapelensi, nigra ac pinastro (duabus ultimis in altissimis montium zonis), ilex et arboreā et fruticis formā (scilicet quercus coccifera), iuniperi maculae (velut Campi Sancti Ioannis Muratae Talleae), unedo (velut in Iugo Pilae) et adhuc relicta suberis exemplaria ex antiqua Mediterranea silva in Iugo Portus (in Carascoy) praesenti. In umidissimis Commarcae Boreoccidentis iugis montium quoque silvae Mediterraneae deciduae exempla inveniuntur, addita sorbi ac fraxini praesentia, etiam marcescentis fagineae.

Multa intestina iuga montium desilvationis processibus per saecula passa sunt, quod adduxit ut, ob tegminis vegetalis carentiam, inundationis processibus in vallibus cyclicarum Guttae Frigidae (Hispanice; Gota Fría et Valentiane; Gota Freda) causā faveret. Quamobrem, effectus est ingens innovativusque anadasoseōs processus in aliquibus horum iugorum, inter quae primum fuit Iugum Espunnae (Hispanice; Sierra de Espuña) exeunte saeculo XIX, qui ex illo tempore encomiabilem silvestris massae recuperationem in variis Regionis Murciae regionibus, praesertim in media zona, produxit.

In Meridionali Regionis area, cum minore altitudinis gradiente et cum arto pluviometrico indice, invenitur zona phytobiologica Murciano-Almeriensis nuncupata. Quamquam haec regio semiaridi characteris est, tamen numerosos endemismos habet, e quibus aliquae maximi ponderis hiberoafricanismi esse solent. Intra has endemicas species tetraclinis, chamaerops humilis, rhamnus oleoides, thymus moroderi, periploca angustifolia aut rarissimus astragalus nitidiflorus excellit. Dumetum per eminentiam his zonis stipa tenacissima est.

In uliginosis consociatis cum viis pluvialibus apparet tamarix, aut in permanentibus aquae cursibus (in interiore zona) aliquae ripisilvae (populi et salices) inveniuntur. species zonarum aquaticarum et hortuum characteristica phoenicis dactyliferae introductio est.

Testudinis Graecae, endemicae speciei, exemplar.
Echinaster sepositus Pertusii[8] (Hispanice; El Portús), Carthagine Nova.

Ex avibus Regio Murciae magnas aquilae chrysaetou, aquilae fasciatae, aquilae pennatae, circaeti Gallici, falconis peregrini aut bubonis colonias in montanis zonis habet, in aliquibus iugis -velut in Carascoy et Valle (Hispanice; Carrascoy y El Valle)- huius rapacis colonia una inter numerosissimas in Hispania et maximae spissitudinis in toto orbe terrarum est. In altissimis Occidentalis zonae iugis montium (in Iugis Moiantium et Gigantis) etiam gypis fulvi coloniae sunt.

Inter mammalia, excellit caprae Pyrenaicae praesentia in Boreoccientis iugis montium et recuperata cervi praesentia in numerosis intestinis montibus. Decennio 198 cynegeticis propositis introductus est ammotragus lervia, species qui per alios montes in medio regionis sectore se diffudit. Etiam nuper rursus introducta est species quae Murcianis in montibus exstincta erat et quae, a contrario ammotrago lerviae, exotica species invasor non est, velut capreolus. Quoque eminent sus scrofa, felis silvestris, meles, vulpes aut endemicae subspecies sicut sciurus vulgaris Hoffmani. In paene toto fluminis Taderis cursu (usque ad ipsam urbem Murciam) et in aliquibus tribitariis (velut in Alharăbe) nuperrime denuo apparuit lutrina.

In Meridionalibus aridis zonis eminent aliae endemicae species velut testudo Graeca, et in litoralibus ac praelitoralibus uliginosis zonis alius endemismus velut parvulus piscis aphanius Hiberus nuncupatus, et quoque aves migrantes sicut phoenicopterus roseus, ardea alba, avosetta inter multa alia. In aliquibus litoris insulis apparet ichthyaetus Audouinii, cuius colonia Insulae Grossae (Hispanice; Isla Grosa) praesens tertia maxima in toto orbe terrarum est.

Naturales opes

[recensere | fontem recensere]
Salinae et Harenifodinae Sancti Petri Pinatarensis.
Fauces Almadēnes.

Regio Murciae areas undeviginti sub dissimilibus statutis protectionis habet, 6% territorii repraesentantes et quae sunt:

Civilitas et gubernatio

[recensere | fontem recensere]
Conventus Regionalis Murciae.

Statutum Autonomiae Regionia Murciae anno 1982 probatum est. Institutionalia Regionis Murciae organa esse statuit:

No. Nomen Initium Finis Factio
1. Antonius Pérez Crespo 1978 1979 UCD
2. Andreas Henández Ros 1979 1984 PSOE
3. Carolus Collado Mena 1984 1993 PSOE
4. Maria Antonia Martínez García 1993 1995 PSOE
5. Raimundus Ludovicus Valcárcel Siso 1995 praesens PP

Divisiones administrativae

[recensere | fontem recensere]
Si plus cognoscere vis, vide etiam Catalogus Municipiorum Regionis Murciae.
Murciae commarcae.

Regio Murciae in municipia 45 divisa est. E quibus aliquae 1 000 km² extensionis superant, velut Eliocrata[15] sive Eliocroca[16] (Hispanice; Lorca et Valentiane; Llorca), quae est secundum municipium maximum in Hispania post Norbam Caesarinam (Hispanice; Cáceres). Quamobrem est commune municipia in partes (Hispanice; pedanías et Valentiane; pedanies) dividere. Municipium Murcia sive Murtia sive Vergilia (Hispanice; Murcia et Valentiane; Múrcia) 54 partes possidet, quarum multae maiorem numerum incolarum quam multa intestinae Hiberiae municipia habent. Nihilominus municipium Carthago Nova seu Carthago Spartaria seu Carthagenna (Hispanice et Valentiane; Cartagena) non in partes sed in deputationes (Hispanice; diputaciones et Valentiane; diputacions) 24 subdivisum est.

Regio Murciae etiam in commarcas (Hispanice; comarcas et Valentiane; comarques) subdivisa est, quamquam naturali modo definitae sunt et nec iuridicis nec politicis moribus ad gerendas suas voluntates fruuntur. Hic inferius est tabula Murcianas commarcas Latine, Hispanice et Valentiane indicans.

Commarca Latine Commarca Hispanice Commarca Valentiane Urbs Latine Urbs Hispanice Urbs Valentiane
Belich[17] Mar Menor Mar Menor Turris Pachecensis Torre-Pacheco Torre-Pacheco
Boreoccidens Noroeste Terres Altes Caravacca[18] Caravaca de la Cruz Caravaca de la Creu
Campus Carthaginis Novae Campo de Cartagena Camp de Cartagena Carthago Nova Cartagena Cartagena
Campus Medius Taderis Vega Media del Segura Segura Mitjà Molina Taderis Molina de Segura Molina de Segura
Campus Superior Taderis Vega Alta del Segura Alt Segura Cieza Cieza Cieza
Chrysius Inferior Bajo Guadalentín Baix Guadalentí Deitana[19] Totana Totana
Chrysius Superior Alto Guadalentín Alt Guadalentí Eliocroca Lorca Llorca
Commarca Orientalis Comarca Oriental L'Oriental Fabanella[20] Abanilla Favanella
Flumen Mula Río Mula Riu Mula Mula Mula Mula
Horti Murciae Huerta de Murcia Horta de Múrcia Murcia Murcia Múrcia
Oropedium Altiplano Altiplà Iecla Yecla Iecla
Vallis Ricotensis Valle de Ricote Vall de Ricote Calidae Aquae[21] Archena Archena
Demographica evolutio per decennia et anno 2005. Viride claro Regio; viride obscuro, caput..

Regio Murciae numerum incolarum 1 424 063 anno 2008 habebat, secundum Institutum Nationalis Statisticae, e quibus fere una tertia pars (30,7%) in municipio Murciae vivunt. 3% Hispanici numeri incolarum constituit. Praeterea, post Septam et Rusadir, Murcia maximum numeri incolarum incrementum (5,52 pro mille incolarum) et quoque maximum natalium indicem in natione habet.

Inter annos 1991 et 2005 numerus incolarum in Regione Murciae 26,06% crevit, versus nationalem mediam 11,85%. 12,35% incolarum peregrinae originis sunt, secundum Instituti Nationalis Statisticae anni 2005 censum, qui 4% maiore quam Hispanica media est. Praecipuissimi immigrantium circuli Aequatoriani (33,71% omnium advenarum), Marocenses (27,13%), Britanni (5,95%), Boliviani (4,57%) et Columbiani (3,95%) sunt

Carchis (Valentiane; El Carxe et Hispanice; El Carche) et eius nucleorum incolarum Valentianophonorum tabula.

Dialectos Murciana est naturalis et historica Romanica dialectos in territorio quod antiquum Regnum Murciae comprehendebat et suas origines saeculis XIII ac XIV habet ubi super liguistico essentialiter Hispanico-Latino-Arabico fundamento mixtae sunt dissimiles linguisticae varietates quae illic se invenere (Mosarabica, Aragonensis, Hispanica, Catalana, Arabica litterarum et Arabica dialectalis, etc...) quod sermonem pidgin Murcianum creavit.

Prima regionalia documenta Romanicae varietate scripta sunt in quo observari coepere multae linguisticae peculiaritates quae postea in dialecto Murciana inveniuntur.

In linguistica academica oratio Murciana consideratur lingua Hispanica dialectos, quamquam Regia Academia Hispanica usque ad recens tempus Murcianam Aragonensem dialecton considerabat.

Exeunte saeculo XIX, locales auctores dialecto Murciana suis poëticis aut dramaticis compositionibus uti coepere, Costumbrismi ac Regionalismi prosperitate imbuti, inter quos excellunt praeclari Vincentius Medina, Petrus Díaz Cassou, Iosephus Martínez Tornel aut Iosephus Martínez Tornel.

Studium ab Universitate Murciana factum ut loquela culturalis aspectus esset cum quo Murciani maxime se identificati sentirent determinavit.

In Iugi Carchis (Hispanice; Sierra del Carche et Valentiane; Serra del Carxe) area, plerique incolae lingua Valentiana utuntur, quae est in usu in his partibus circiter ex exeunte saeculo XIX cum proximorum Lucentinorum viculorum Pinosi (Hispanice; Pinoso et Valentiane; El Pinós) ac Montis Novaris (Hispanice; Monóvar et Valentiane; Monòver) vicini suas sedes in hac regione collocavere. Nihilominus, lingua Valentiana nullam officialem agnitionem in Regio Murciae habet.

Pruni Persicae florentes Ciezae.

Regio traditionaliter agriculturalis propter suum clima et suas fertiles terras fuit. Attamen, propter decennii 200 ariditatem, constructio et periegesis Murcianae oeconomiae fundamenta factae sunt. Quamquam agricultura adhuc praecipuum motrum Regionis progressioni est, quae "Hortus Europae" putatur.

Inter alias eminentes industrias salgamaria, supellectilis et navalis sunt.

Infrastructura

[recensere | fontem recensere]
Terminalis conspectus e societatis EasyJet aëroplano Airbus A319.

In Murcia est Aëroportus Murciae-Sancti Xaverii (Hispanice; Aeropuerto de Murcia-San Javier et Valentiane; Aeroport de Múrcia-San Javier), dum aedificatur Aëroportus Internationalis Regionis Murciae (Hispanice; Aeropuerto Internacional de la Región de Murcia et Valentiane; Aeroport Internacional de la Regió de Múrcia), cuius opus adumbratum in Consilii Operum Publicorum (Hispanice; Consejería de Obras Públicas) aedificium visitari postest.

Vectura maritima

[recensere | fontem recensere]
Portus Carthaginis Novae.

Regionis Murciae portus intra districtum Provinciae Maritimae Carthaginis Novae (Hispanice; Provincia Marítima de Cartagena et Valentiane; Província Marítima de Cartagena) complectuntur, quae, vicissim, subdivisa est in districtus Aquilas (Hispanice et Valentiane; Águilas), Ficariam (Hispanice; Mazarrón et Valentiane; Massarró), Cathaginem Novam (Hispanice et Valentiane; Cartago) et Sanctum Petrum Pinatarensem (Hispanice et Valentiane; San Pedro del Pinatar).

Intra quemque districtum inveniuntur dissimiles portus disportivi et piscatorii, inclusis etiam portibus commercialibus, inter quos praecipuus est Portus Carthaginis Novae (Hispanice; Puerto de Cartagena), quamquam quoque excellit Portus Aquilarum aut Portus Sancti Petri Pinatarensis.

Viae et autoviae

[recensere | fontem recensere]

Regio proprias vias autocineticas et autoviasintra Rete Viarum Regionis complexas habet.

Traminum propinquitatis inter Murciam et Lucentum tabula.
Modernisticum Stationis Carthaginis Novae frontiscipium.
Tramen propinquitatis in usu inter nucleos Murciam et Lucentum.

Ferriviae diaconiae in Regione Murciae duorum generum sunt; intervalli Hiberici (Hispanice; ancho ibérico) et ferriviae angustae, excepta ferrivia strataria.

Inter intervalli Hiberici ferrivias sunt ferriviae propinquitatis (líneas de cercanías) duae, quae sunt:

Murciae ferriviae propinquitatis
Murcia - Illici - Lucentum RENFE
Murcia - Eliocroca - Aquilae RENFE

Inter ferrivias longiquae distantiae in Murcia sunt:

Ferriviae longiquae distantiae in Murcia
trames tramen diaconia societas
Eliocroca-Carthago Nova <> Barcino Talgo longiqua distantia Renfe
Matritum <> Murcia-Carthago Nova Altaria longiqua distantia Renfe
Eliocroca-Carthago Nova <> Monspessulanus Talgo longiqua distantia Renfe

Denique ferriviae mediae distantiae in Murcia sunt:

Ferriviae mediae distantiae in Murciae
trames tramen diaconia societas
Murcia <> Carthago Nova Regionale/Regionale Celerrimum mediae distantiae Renfe
Valentia <> Lucentum <> Murcia-Carthago Nova Regionale/Regionale Celerrimum mediae distantiae Renfe

Inter praecipuas stationes in Regione Murciae Statio Murciae Carmeli (Hispanice; Estación de Murcia del Carmen et Valentiane; Estació de Múrcia del Carmen), Statio Eliocrocae-Sutullenae (Hispanice; Estación de Lorca-Sutullena et Valentiane; Estació de Llorca-Sutullena) et Statio Carthaginis Novae (Hispanice; Estación de Cartagena et Valentiane; Estació de Cartagena) sunt.

De ferrivia angusta, Carthago Nova eius generis, etiam metricae nuncupatae, tractum, a societate FEVE gestum, habet. Inter Carthaginem Novam et Mastiam[22] (Hispanice; Los Nietos) percurrit, Unione transeunda. In hac ferrivia solum S1 societatis FEVE Cercanías diaconiam praebet. Societas FEVE transformandae lineae inter Carthaginem Novam et Mastiam stratario modo inceptum perficit. Insuper, praevidetur futura traminis stratarii institutio, quod intermodalitatem cum aliis mediis vecturarum publicarum, velut laophorio, permittit in municipiis Unione et in Commarca Belichensi, incluso Vado Belichensi et cum praevia praesentis ferriviarii tramitis amplificatione, quia systema stratarium quibusque 400 metris consistere permittit.

Haec Murcianae ferriviae stratariae Diselianum electricum systema tractionis habebunt, cum motro Diseliano quod velut dynamon fungitur et electrica tractionis motra alit.

Ferriviae stratariae

[recensere | fontem recensere]
Traminis stratarii Murciani photographema.

Solum urbs Murcia ferriviae stratariae diaconiam habet.

Usque ad primum saeculi XX dimidium, velut multae aliae Hispanicae urbes, amplum ferriviarum urbanarum et interurbanarum rete habebat. Adventa petrolei aera, ferriviae pro combustionis laophoriis substituta sunt. Anno 2002, Buleuterium Murcianum denuo ferriviae stratariae ideam cepit, sicut fecere alia capita.

In praesenti linea 1 quae Murciam cum Campo Universitario Espinardensi (Hispanice; Campus Universitario de Espinardo) ac Universitate Catholica Murciae (Hispanice; Universidad Católica de Murcia) et cum emporiis ac Stadio Nova Condomina (Hispanice; Estadio Nueva Condomina) coniungit diaconiam praebet; et iam propositae et promptae ad effectionem duae lineae magis sunt: linea 2, quae Murcia cum Alcantarilla et Espinardo coniunget, et linea 3, quae e Murcia in Urbem Sanitariam (Hispanice; Ciudad Sanitaria), in Palmari (Hispanice; El Palmar), percurret. Omnes lineae stratariae in statione Murciae Carmeli (Hispanice; Estación de Murcia del Carmen et Valentiane; Estació de Múrcia del Carmen) societatis ADIF consistent, quae magnus nexus inter laophoria (urbana ac interurbana), lineas stratarias ac traminum (propinquitatis, mediae, longinquae distantiae ac civitatensis AVE) fiet.

Media communicationis

[recensere | fontem recensere]
Diarii La Verdad titulus actorum ineunte saeculo XX.
Tramitis 7 Región de Murcia HD logotypus.

Regio Murciae tria diaria habet, quae sunt: La Verdad, La Opinión et El Faro.

De eo quod attinet ad televisionem digitalem terrestrem, quattuor tramites e Regione emittentes sunt:

Est statio radiophonica publica in Regione Murciae: Onda Regional de Murcia, ad Radiotelevisión de la Región de Murcia coetum pertinens.

Praecipua monumenta

[recensere | fontem recensere]
Cathedralis Sanctae Mariae Murciae.
Praecipuum Regii Aleatorii Murciae frontiscipium in via Trapería.

Haec sunt praecipua Regionis Murciae monumenta:

  • Regium Aleatorium Murciae (Hispanice; Real Casino de Murcia), vulgo Aleatorium Murciae nuncupatum, est unum inter emblematicissima aedificia in urbe Murciae. In cuius centro sita, in via Trapería, haud longe a catherali. Aedificium anno 1847 construi coepit.
Panoramicus Theatri Romani Carthaginis Novae conspectus.

Inter praecipua musea in Regione Murciae sunt:

Museum Nationalis Archaeologiae Subaquaticae Carthaginis Novae.
Zarangolli (Hispanice; zarangollo) tapa.

Murcia coquinam Mediterraneam cum materiis rudibus evolvit: in intestinis terris horticultura fabas, brassicas oleraceas, articoctos aut cappares spinosas praebet, dum Belichenses opes sparidae, dicentrarchus labrax et melicertus sunt. Caldarium (Hispanice; caldero), ex oryza, pisci et capsicis annuis factum, traditionale piscatorum ferculum est.

Forsitan typicissimum Murciae ferculum est zarangollum (Hispanice; zarangollo), holerum collectio, plerumque pepones, cepae et ova oleo cocta. Oryza in aliquot traditionalibus praescriptis apparet, inter quae oryzae iuscellum cum holeribus, cuniculo et cochleis aut oryza cum carne et costis.

Inter notissima Regionis fercula carnis costulae cum allio capannili (Hispanice; ajo cabañil), ex allio et aceto facto liquamine, et costulae agninae cum iure ac lauri foliis sunt.

Murcianae fici typicum tragēma sunt.

Aestimatissima Murciae vina varietatis rubrae Saguntinae (Hispanice; Monastrell) sunt. Sunt tres Appellationes Originis Protectae in Regione, plurimum hac varietate utentes: AOP Gemellae (Hispanice; DO Jumilla), AOP Iecla (Hispanice; DO Yecla) et AOP Bullae (Hispanice; DO Bullas).[24]

Limosae Sanctorum Magorum imagunculae e Murciana praesepium manufactura.

Figlina in Regione Murciae fluminum Mulae et Taderis pelvibus geographice determinata est, fruens solariis naturalibus apud alveorum pluvialiumque viarum ripas, qui necessaria elementa ad colendum hoc artificium praebent; aquam, limum et spatium. Alia praecipua condicio Levantinorum, praesertim Manisensibus, et Vandalitiae Orientalis fontium vicinitas et pondus fuit.

Praeter notam Musulmanam haederitatem in elaboranda aquae ignisque figlina et aestimabilem urceorum productionem ad satisfacendum locali mercatui, Murcianus figulus e saeculo XVIII parvam industriam manufactis praesepis imagunculis dicatam evolvit.

Homagium figulo Deitanae.

Quamquam productio ad periegesin et exportationem directa est, figuli artificium in Regione Murciana familiaris characteris adhuc est, transmissum e patribus in filios. Maxima productio anno 2010 Deitanae et Aledone sita erat.

Primus traditionalis processus gradus in colligendis parandisque limis consistit, quia obiecta argillam cum determinatis textibus proprietatibusque requirit. Postea, figulus necessarias aquae et argillae mixtiones electrico agitatro efficit. Olim, in stagno longis palis miscebantur. Excendente aquā eliminatā et subiecto limo condepstro (Hispanice; sobadora), quod ei homogeneitatem praebet, cribratur, ut limus promptus sit torno paratur limi portio lino (Hispanice; sedal). Eae quae non colorandae sunt post coctionem, vitreantur aut malthantur.

Intra figulinam, secundum traditionem, operantur artifices, operarii et tirones (Hispanice; oficiales, peones et aprendices, respective). In familiaribus nucleis, a patre aut fratre maiore directis, etiam feminae collaborant in delicatis processibus velut ludicrorum circulis coniunctis, elementis collocatis velut ansis ac epistomiis aut ornamentalibus delineationibus.

E Zarzadilla Deitanae (Hispanice; Zarzadilla de Totana) Manipuli Animarum musici et spontanearum bailaorae, per Coetum Aguaderarum (Hispanice; Aguaderas).

Murcia est regio Hispaniae Austroriente cum multis externis affectionibus variantibus ex antiquis Mauris, qui aream per saecula occupavere, ad adiacentes communitates autonomas (Vandalitiam, Castellam-Manicam, Communitatem Valentianam). Cuius musica determinatur magno usu chordophonorum, inter quae pandurium (Hispanice; bandurria) aut cithara Hispanica (Hispanice; guitarra), et membranophonorum, inter quae crotala (Hispanice; castañuelas sive postizas) ac tympaniolum (Hispanice; pandereta).

Musica Murciana notissime repraesentatur religiosis Cantibus Aurororum (Hispanice; Cantos de Auroros), qui e Manicensi et Vandalitiana musica vulgari orti sunt. Qui cantus a cappella, aliquando cum ecclesiae campanarum comitatu, includunt et crebro in parvis semitis in arbustis noctu aguntur.

Manipuli Animarum (Hispanice; Cuadrillas de Ánimas) festiva carmina a reductis manibus cum muneribus velut messorum aut murariorum canta sunt, sed nunc aguntur in celebrationibus et festis, praesertim in Christi Natali, a reductis gregibus cum occasionali saltatione. Fandangum Murcianum (Hispanice: fandango murciano) notissima Vandalitiani fandangi variatio est, longis vocis extensionibus pincta. Iosephi Verdú "Cantus populares Murciae" (Hispanice; Cantos populares de Murcia) bene nota carminum Murcianorum collectio est.

Unionis Mercatus Publicus, Festivalium Internationalium Cantus Fodinarum sedes.

Inter praecipua Regionis Murciae festivalia sunt:

Universitates

[recensere | fontem recensere]
Universitatis Studiorum Murcianae Campus Mercedis Hispanice; Campus de la Merced.

Anno 1914 condita. Quinque campis conformatur, qui sunt: Mercedis (Hispanice; de la Merced), Espinardensis (Hispanice; de Espinardo), Scientiarum Salutis in Palmari (Hispanice; de Ciencias de la Salud en El Palmar), Scientiarum Activitatis Physicae et Disportus in litorali municipio Sancti Xaverii (Hispanice; de Ciencias de la Actividad Física y del Deporte en la población costera de San Javier) et omnium nuperrimus Eliocrocae (Hispanice; de Lorca). Hoc in instituto student circa 38 000 alumni.

Est una inter quattuor universitates polytechnicas Hispaniae. Quattuor campos habet, qui sunt: Campus Moenia Maris (Hispanice; Campus Muralla del Mar), iuxta Moenium Caroli III portionem in portu; Campus Alphonsi XIII (Hispanice; Campus de Alfonso XIII) in homonyma via lata; Campus CIM (Hispanice; Campus CIM), in portu iuxta Armamentarium Militare (Hispanice; Arsenal Militar); et Campus Technologicus Fontis Populi (Hispanice; Fuente Álamo). Prima Schola Fodinae fuit, quae in praesenti est Schola Ingeniariae Viarum, Canalium Portuumque et Fodinarum (Hispanice; Escuela de Ingeniería de Caminos, Canales y Puertos y de Minas) et quae lectiones ex anno 1871 dabat et formaliter decreto pridie Nonas Septembres nata est et est antiquissima in Regione quae adhuc in effectu est.

Univesitas privata anno 1996 condita. Unico campo iuxta Monasterium Hieronymorum Norae (Hispanice; Monasterio de los Jerónimos en La Ñora), in municipio Murciae, sita est.

Ex universitate UNED Centri Consociati sedes in Regione Murciae in Carthagine Nova, viā Ingeniero de la Cierva, s/n, sita est.

Sculptura a Raphaële Pi Belda, cui titulus "Ad Equos Vini" (Hispanice; A los Caballos del Vino) est, Caravaccae.
Virgo Dolorum Gressus Caerulei Hebdomadae Sanctae Eliocrocae (Hispanice; Semana Santa en Lorca).
Virgo Primi Doloris (Californiorum) Hebdomadae Sanctae Carthaginis Novae (Hispanice; Semana Santa en Cartagena).

Die 9 Iunii Dies Regionis Murciae (Hispanice; Día de la Región de Murcia et Valentiane; Dia de la Regió de Múrcia) celebratur, promulgatae Statuti Autonomiae Legis Organicae anniversarium commemorans. Sed praeterea varia festa localia sunt.

Sunt varia festa Significationis Periegeticae Internationalis declarata:

Sic sunt alia Significationis Periegeticae Nationalis:

Praeterea sunt Significationis Periegeticae Regionalis aut alius declarationis:

Sunt alia magnae traditionis festa patronalia et Hebdomadae Sanctae, Maurorum et Christianorum et Carnelevarii in multis Regionis Murciae oppidulis celebrationes.

Celebres Murciani

[recensere | fontem recensere]
Isaac Peral fuit Hispanicus scientificus, nauta et militaris, Regiae Classis Hispanicae locumtenens navis et torpedinarii submarini, Submarini Peraliani nuncupati, inventor.
Murcianus scriptor Arthurus Pérez-Reverte.

Celebres Murciani sunt: Ibn Arabi (1165-1240), Sufisticus mysticus , poëta, philosophus, viator ac sapiens, notus in toto orbe terrarum mysticae ambitu; Hasimus al-Quartaianni (1211-1284), Andalusiensis poëta; Abu al-Abbas al-Mursi (1219-1287), Sufisticus magister qui nomen dat praecipuissimae meschitae Alexandriae in Aegypto; Ibn Razin al-Tuiibi (1227-1293), poëta ac gastronomus; Ioannes Fernández (1528-1599), Oceani Pacifici ac Polynesiae nauta ac explorator, ac Novae Zelandiae repertor; Petrus de Orrente (1580-1645), Barocus pictor Italiani Naturalismi diffusor in Hispania; Didacus de Saavedra Fajardo (1584-1648), scriptor ac Philippi IV diplomaticus; Franciscus Salzillo (1707-1783), sculptor ac imaginarius, Hispanici saeculi XVIII repraesentativissimus ac Scholae Murcianae Sculpturae creator; Iosephus Moñino y Redondo, comes Floridablancae (1728-1808), vir civilis qui aliquot muneribus functus est, rege Carolo III ac Carolo IV, ac praeterea fuit Iunctae Centralis Supremae primus praeses per Bellum Independentiae Hispanicae; Ioannes Oliver Astorga (1733-1830), compositor; Rochus López (1747-1811), sculptor ac imaginarius, Francisci Salzillo discipulus; Didacus Clemencín (1765-1834), scriptor ac Liberalis politicus; Isidorus Máiquez (1768-1820), actor; Ioannes Palarea y Blanes (1780-1842), Liberalis bellator cladestinus ac militaris; Raphaël Maroto (1783-1853), Carlisticus militaris ac dux; Raphaël Tejeo (1798-1856), pictor; Iulianus Romea (1813-1868), Romanticus theatralis actor; Manuel Fernández Caballero (1835-1906), zarzuelarum compositor; Isaac Peral (1851-1895), scientificus, nauta ac militaris; Ioannes de la Cierva y Peñafiel (1864-1938), politicus; Vincentius Medina (1866-1937), poëta ac dramaturgus; Marianus Ruiz-Funes (1889-1953), republicanus iurista ac politicus; Iosephus Pérez Mateos (1884-1956) otorhinolaryngologus medicus ac Organizatiobis Medicae Collegialis Hispanicae Praeses; et Ioannes de la Cierva y Codorniú (1895-1936), ingeniarius ac inventor, autogyri creator.

Et ecce Murciani illustres saeculi XX nati: Ioannes López Sánchez (1900-1972), syndicalista anarchista, Rei Publicae Hispanicae Secundae minister `per Bellum Civile Hispanicum; Raimundus Serrano Súñer (1901-2003), Franquista minister; Carmen Conde (1907-1996), poëtisa ac scriptrix, prima femina Regiae Academiae Hispanicae socia; Ioannes González Moreno (1908-1996), sculptor ac imaginarius; Raimundus Gaya (1910-2005), pictor ac scriptor, Praemio Nationali Artium Plasticarum Hispaniae laureatus; Iacobus Campmany (1925-2005), diurnarius, mythistoricus ac satiricus poëta; Franciscus Rabal (1926-2001), actor; Narcissus Yepes (1927-1997), citharista; Eligius Sánchez Rosillo (1948-), poëta; Ludovicus del Rivero (1950-), societatis Sacyr Vallehermoso praeses ergolabus; Arthurus Pérez-Reverte (1951-), scriptor; Alexander Valverde Belmonte (1980-), birotarius campio Hispaniae anno 2008, victor in generali circuitus ProTour UCI annis 2006 atque 2008 ac victor Circuitus Hispaniae anno 2009Ludovicus Leo Sanchez Gil (1983-) birotarius; Nicolaus Almagro (1985-), tenilusor professionalis, septem torneamentorum ATP victor; aut greges musici M Clan, Presuntos Implicados (suorum antiquorum sociorum duo), Second ac Maldita Nerea.

Nexus externus

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Regionem Murciae spectant.
Provinciae Hispaniae

Alava (Álava/Araba) · Albasitensis (Albacete) · Lucentina (Alicante/Alacant) · Portus Magni (Almería) · Asturiae (Asturias/Asturies) · Abulensis (Ávila) · Badaiocensis (Badajoz) · Barcinonensis (Barcelona) · Burgensis (Burgos) · Norbae Caesarinae (Cáceres) · Gaditana (Cádiz) · Cantabria · Castaliensis (Castellón/Castelló) · Urbis Regiae (Ciudad Real) · Cordubensis (Córdoba) · Brigantii Flavii (La Coruña/A Coruña) · Concae (Cuenca) · Gerundensis (Gerona/Girona) · Granatina (Granada) · Guadalaxarae (Guadalajara) · Ipuscoa (Guipúzcoa/Gipuzkoa) · Onubensis (Huelva) · Oscensis (Huesca) · Baliares (Baleares/Illes Balears) · Giennensis (Jaén) · Legioni (León) · Ilerdae (Lérida/Lleida) · Luci Augusti (Lugo) · Matritum (Madrid) · Malacitana (Málaga) · Murcianum (Murcia) · Navarra · Aurii (Orense/Ourense) · Pallantiae (Palencia) · Palmaria (Las Palmas) · Pontis Veteris (Pontevedra) · Rioiia (La Rioja) · Salmanticensis (Salamanca) · Segobiensis (Segovia) · Hispalensis (Sevilla) · Soriae (Soria) · Tarraconensis (Tarragona) · Nivariensis (Santa Cruz de Tenerife) · Terulensis (Teruel) · Toletana (Toledo) · Valentiae (Valencia/València) · Vallisoletana (Valladolid) · Biscaia (Vizcaya/Bizkaia) · Ocelli Duri (Zamora) · Caesaraugustana (Zaragoza)