Regnum Congum
Regnum Congum[1] fuit civitas sui iuris Africae Aequinoctialis, quae in terris rei publicae Congensis, rei publicae democraticae Congensis occidentalis, et Angoliae borealis a saeculo quarto decimo ad saeculum undevicesimum exsistebat.
Historia
[recensere | fontem recensere]Urbs Mbanza Kongo (Lusitane Sanctus Salvator de Congo), quae nunc in Angolia sita est, caput regni fuit. Dux populi Congo (vel Bacongo) Nimi a Lukeni a flumine Coango cum militibus Mbanzam saeculo XIV venisse et hic regnum condidisse putatur. Rex titulum manicongo habuit; heres regis non filius, sed filius sororis regis fuit.
Saeculo quinto decimo medio, regnum maxime floruit, cum multas gentes circumiacentes sibi subdidisset et ostia Congi fluminis et ripas eius boreales possedisset. Anno 1482. expeditio Didaci Cão Lusitana prima in litora Angoliae venit; Lusitani ebur et servos apud Congenses emerunt. Anno 1491, rex Nzinga a Nkuvu baptizatus est cum familia omni et nomen Ioannem accepit; ab eo tempore, manicongo omnes bina nomina habent, Congensem et Christianum, Filius Ioannis Alphonsus I (qui et Nzinga Mbemba) missionarios Lusitanos regno emisit,—nam populus Congenses eos male acciperet,—Didacus I autem filus Alphonsi (1545–1561) et omnes Lusitanos abire coegit.
Anno 1579, populus Iaga[2] Congenses debellaverat, et manicongo solum cum auxilio Lusitano regnum sibi vindicavit; tanta Lusitanorum potentia facta est, ut seditio populi regem deiceret; rex novus Alvarus I ad Paulum Papa V legatos misit, qui auxilium rogarent. Saeculo septimo decimo post multa bella contra Iaga et Lusitanos Congum multas terras perdit. Antonio I rege anno 1665 ad Ambuilam a Lusitanis victo, bellum civile Congense inter domos Kimpanzu et Kinlaza oritur, quod usque ad annum 1709 flagrabat; Mbanza anno 1678 destructa et relicta est.
Seditio nova oritur, cum Beatrix Kimpa Vita(pt) prophetria Congensis, quae dicebat Antonium Patavinum eam visitare et religionem novam nec totam Christianam, nec paganam docebat, fideles suos contra Lusitanos instinxit. Duos reges Congenses tunc alterutri inimicos Beatrix foedus contra Lusitanos facere monebat, sed frustra; tunc ipsa Mbanzam reaedificavit. Manicongo Petrus II Beatricem condemnavit; incensa est, ut malefica. Rex anno 1708 fideles Beatricis vicit et Mbanzam occupavit.
Post Beatricem, regnum Congum Lusitanis semper oboediverat, sed tantum anno 1914 Manuele III regnante de iure abolitum est,
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~ sub verbo Congum aliique.
- ↑ "Agages vel Jacchae", — Hofmannus, loc. cit.