Jump to content

Regula tertiae mediae

E Vicipaedia

Regula tertiae mediae in ingeniaria civili dicit nullam intentionem in muro vel fundamento fieri si vis resultans intra mediam structurae tertiam iacet. Haec regula in variis libris definitivis in ingeniaria civili tractatur,[1] atque adhibetur solum ad fundamenta quae quadra vel rectangula in prospectu formarum sunt. Ad fundamenta rotunda, alia regula, regula quartae mediae, adhibetur.

  1. Exempli gratia, B. M. Das, Principles of Foundation Engineering, ed. 3a. (PWS Publishing, 1995), 153.