Reinholdus Mitterlehner
Reinholdus (Theodisce: Reinhold) Mitterlehner (natus die 10 Decembris 1955 in Helfenberg) vir publicus Austriacus et sodalis Factionis Popularis Austriacae est.
Institutio
[recensere | fontem recensere]Postquam testimonium maturitatis accepit atque militavit, annis 1974 - 1980 Lentia iurisprudentiae studebat. Deinde ad annum 2008 pro camera oeconomiae Austriae operam dedit.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Annis 2000 - 2008 et iterum brevi tempore 2013 legatus ad parlamentum Austriae fuit. Ab anno 2008 minister oeconomiae Austriae est et anno 2014 praeses suae factionis electus est. Die 9 Maii 2016 pro tempore cancellarius Austriae nominatus est[1], quod, postquam factio SPÖ electionem praesidis rei publicae perdidit, cancellarius Wernerus Faymann (SPÖ) pronuntiavit se ab omnibus officiis se recessurum esse[2]. Iam die 17 Maii Christianus Kern ei cancellarius successit.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Reinholdum Mitterlehner spectant. |
Notae
[recensere | fontem recensere]
Carolus Renner 1945 • Leopoldus Figl 1945 • Iulius Raab 1953 • Alfonsus Gorbach 1961 • Iosephus Klaus 1964 • Bruno Kreisky 1970 • Alfredus Sinowatz 1983 • Franciscus Vranitzky 1986 • Victor Klima 1997 • Wolfgangus Schüssel 2000 • Alfredus Gusenbauer 2007 • Wernerus Faymann 2008 • Christianus Kern 2016 • Sebastianus Kurz 2017 • Birgitta Bierlein 2019 • Sebastianus Kurz 2020 • Alexander Schallenberg 2021 • Carolus Nehammer 2021 | |